De multis signis in templo Junonis — arca Cypseli — scribendi rationeβουστÏοφηδὸνdicta — arcæ Cypseli accurata descriptio.
Junonis est in templo Jovis **; tum Junonis signum est in solio sedens. Adstat barbatus quidam et galeam capiti impositam ferens. Hæc rudis cujusdam opificii opera sunt. Sedentes vero deinceps in soliis Horas fecit Smilis Ægineta. Quod proximo loco Themidis (mater enim ea Horarum est) signum positum est, fecit Doryclidas Lacedæmonius, DipÅ“ni et Scyllidis discipulus. (2) Hesperides vero quinque opus fuere Theoclis, item Lacedæmonii, quem Hegyli filium fuisse, et ab iisdem magistris DipÅ“no et Scyllide artem didicisse ferunt. At Minervam casside armatam, hasta et scuto, Medontis Lacedæmonii esse opus memorant: fratrem hunc Doryclidæ fuisse, et eosdem magistros habuisse. (3) Sedent e regione Ceres et Proserpina: adversi sibi stant Apollo et Diana. Posita sunt ibidem Latonæ, Fortunæ,Bacchi et volucris Victoriæ signa. Atque hæc quidem cujus artificis opera sint compertum non habeo; valde autem mihi prisca esse videntur. Et sunt, quæ hac in parte recensui, omnia ex ebore et auro. Posteriorum ætatum et alia sunt dona in Junonis templo: e marmore Mercurius infantem Bacchum portans, Praxitelis opus; et Cleonis Sicyonii ex ære Venus. (4) Fuit Cleonis doctor Antiphanes. Hic a Periclyto didicerat, Argivi Polycleti discipulo. Sedet ad Veneris pedes inauratus pusio nudus; quem Chalcedonius elaboravit Boethus. Atque huc transpositus est ex æde, quod Philippeum vocatur ** sunt hæc itidem ex auro et ebore, Eurydice Philippi filia ** (7) Arca fabricata est e cedro, cum aureis et eboreis emblematis, partim vero ex eadem cedro cælatis. In arcam hanc Cypselum, qui Corinthi postea tyrannidem est adeptus, mater sua abdidit, quum recens natum Bacchidæ magna cum sollicitudine deposcerent. Arcam deinde in Olympia dedicarunt ipsius posteri, qui Cypselidæ sunt appellati, ob servatum gentis suæ principem et parentem. Fuisse vero hoc nominis Cypselo traditur, quod ejus ætatis Corinthii arcas appellabantcypselas. (6) In arca incisæ sunt priscis literis inscriptiones ad plerasque figuras. Earumque literarum aliæ in rectum tendunt, alias earundem figuras GræciβουστÏοφηδὸν(a boum arantium conversione) appellant. Id est hujusmodi: postquam exaratus est versus unus, versus alter a fine præcedentis ducitur ordine converso, perinde ut fit in diauli cursu. Inscriptiones in arca etiam alias perplexis et inexplicabilibus flexibus scriptæ sunt. Quodsi ab ima arca exorsus omnia oculis persequare, in primo latere hæc contineri videas: (7) Å’nomaum, qui Pelopem cum Hippodamia fugientem urget. Bigis uterque invehitur, sed pinnati sunt Pelopis equi. Tum Amphiarai domus est, et Amphilochum infantem portans anus nescio quæ. Pro foribus monile præferens Eriphyle stat. Adsistunt filiæ, Eurydice, Demonassa, et nudus puer Alcmæon. (8) Asius autem poeta suis carminibus Alcmenam etiam ex Amphiarao et Eriphyle genitam memorat. Baton, Amphiarai auriga, equorum habenas una, altera manu lanceam tenet. Amphiaraus ipse in currum alterum jam pedem imponit, ensem vero stringit in uxorem conversus, ac vix, quin ira incensus in eam irruat, satis animum in potestate continens. (9) Post Amphiarai domum ludi ficti sunt Peliæ funebres: circumstant spectatores certantium; et in solio sedens Hercules, cujus a tergo stat mulier: eam quæ sit nulla significat inscriptio: ceterum tibias non Græcas, sed Phrygias inflat. Bigas agitant Pisus Perieris, et Asterion Cometæ filius, qui ipse quoque in numero fuisse Argonautarum dicitur. Pollux præterea et Admetus: de hinc Euphemus,quem Neptuni satu ortum poetæ vulgarunt, eundemque Iasonis in expeditione Colchica comitem fuisse. Hic e bigarum curriculo victor discedit. (10) Descendit in cæstuum certamen Admetus et Mopsus Ampycis filius. Stat inter eos tibicen eo ritu tibiis canens, quo solent nostra quoque ætate modos saltantibus præcinere quinquertionibus. Luctantur ibidem Iason et Peleus æquo certamine: et Eurybotas discum ejaculatur, de quo incertum, quisnam sit, haud dubie disci jaciendi olim fama florens. Cursus certamen qui ineunt, sunt Melanion, Neotheus, Phalareus: quartus in eo numero est Argius, quintus Iphiclus. Huic jam victoriam adepto coronam offert Acastus. Fuerit is Protesilai pater, qui unus fuit de iis ducibus, qui Ilium oppugnatum iere. (11) Expositi sunt victoribus præmia tripodes. Adstant Peliæ filiæ. Ex illis uni adscriptum est nomen Alcestidi. Jam vero Herculis laborum voluntarius comes Iolaus de quadrigis palmam aufert. Atque hic extremus est actus eorum qui in honorem Peliæ facti sunt ludorum. Post hæc Herculi adsistit Minerva, dum ille hydram belluam ad Amymones flumen sagittis configit. Et ipsi quidem Herculi, quod nempe facile ex operis argumento et corporis habitu ac figura agnosci potest, nomen non est appositum. Adest etiam Phineus Thracum rex, et abigentes Harpyias Boreæ filii.
Descriptionis arcæ Cypseli continuatio.
In altero vero arcæ latere, quod est a læva, ordinem operis in orbem oculis persequenti femina primum expressa est puerum consopitum dextera album sustinens; nigrum sinistra, et hunc dormientis effigie, distortis ambobus pedibus. Indicant inscriptiones, quod facile tamen, ut nihil scriptum sit, conjicere possis, eorum puerorum unum Mortem esse, alterum Somnum, mulierem illam Noctem utriusque nutricem. (2) At formosa illa mulier, quæ fœda facie alteram manu altera obstricto collo trahit, altera fuste cædit, Justitiam significat, quæ Injuriam male mulcat. At alteras duas feminas, quæ pistillis mortaria tundunt, medicamentorum artem calluisse arbitrantur, sed nulla, quæ illæ fuerint, inscriptio indicat. At quæ illa sit mulier, quæ virum sequitur, ex adscriptis versibus hexametris facile colligas, qui sunt hujusmodi:
Idas Marpessam formosam, quam sibi Apolloeripuit, sacra redducit ab æde volentem.
Idas Marpessam formosam, quam sibi Apolloeripuit, sacra redducit ab æde volentem.
Idas Marpessam formosam, quam sibi Apolloeripuit, sacra redducit ab æde volentem.
Idas Marpessam formosam, quam sibi Apollo
eripuit, sacra redducit ab æde volentem.
(3) Prope est tunica amictus vir, dextera calicem, altera torquem tenens: et Alcmena quidem ea est, quæ de ejus manibus illa sumit. Et est illud inter Græcos poetarum carminibus celebratum, Jovem simulata Amphitryonis forma cum Alcmena congressum. Jam Menelaus loricam indutus stricto gladio Helenam invadit, capto scilicet Ilio eam interempturus. Sedenti in solio Medeæ a dexteraIason, a læva adsistit Venus. His epigramma adscriptum hocce:
Cypridos imperio Medeam ducit Iason.
Cypridos imperio Medeam ducit Iason.
Cypridos imperio Medeam ducit Iason.
Cypridos imperio Medeam ducit Iason.
(4) Sunt et Musæ canentes, modos præeunte Apolline. Appositi versus sunt hujusmodi:
En pater hic vatum proles Latonia Apollo,Musarumque chori circum, queis præcinit ille.
En pater hic vatum proles Latonia Apollo,Musarumque chori circum, queis præcinit ille.
En pater hic vatum proles Latonia Apollo,Musarumque chori circum, queis præcinit ille.
En pater hic vatum proles Latonia Apollo,
Musarumque chori circum, queis præcinit ille.
Alas, uti fabulis vulgatum est, humeris cœlum et terram sustinet; idemque Hesperidum mala fert. Ecquisnam vero ille sit, qui ense accinctus ad Atlantem contendit, nulla indicat inscriptio peculiaris; satis vero per se quisque conjecerit, Herculem eum esse. Id unum his adscriptum est:
Sustinet axem Atlas, idemque hic mala relinquet.
Sustinet axem Atlas, idemque hic mala relinquet.
Sustinet axem Atlas, idemque hic mala relinquet.
Sustinet axem Atlas, idemque hic mala relinquet.
(5) Mars arma indutus Venerem abducit. Inscriptio in eo est Enyalius. Thetis virgo adhuc ibidem expressa est. Eam Peleus prensat: at Thetidis e manu serpens in Peleum irruere parat. Medusæ sorores pinnatæ Perseum volantem insectantur: sed uni Perseo est nomen adscriptum.
6. In tertio latere arcæ militaria videas. Major exercitus pars pedestre agmen est, equestrium tamen etiam copiarum aliquid in bigis fictum est. Ac partim quidem manum jam conserturi videntur milites, partim vero se consalutatione facta mutuo agnituri. Variat interpretum sermo. Sunt enim qui dicant Ætolos, Oxylo duce, contra priscos Eleos instructos; utrosque antiquæ consanguinitatis recordatione positis inimicitiis ad concordiam spectare. At alii in prœlium descendere Pylios et Arcadas ad Pheam urbem et amnem Iardanum. (7) Verum illud nemini probari possit, Cypseli proavum, quum esset Corinthius, in arca, quam in suo esset instrumento habiturus, consulto insculpi noluisse res patrias Corinthiorum, exterorum vero res gestas, neque illas valde insignes, celebrandas in ea curasse. Equidem hoc ipse possum conjectura assequi, quod quum Cypselo ejusque majoribus origo fuerit e Gonussa supra Sicyonem sito oppido et inter abavos eorum numeretur Melas Antasi filius, (8) hunc Melanem cum agmine suo (uti ante in commentario de Corinthiorum rebus exposui) recipere in civitatis ejusdem communionem recusabat Aletes, quod ex Delphici Apollinis quodam responso fidem ei minus habebat. At enim, quum ille omnibus Aleten modis sibi conciliare studuisset et rejectus multis cum precibus redire non dubitasset, ab invito quidem Alete receptus tamen est. Quare Melanis illas esse copias, quæ in ea parte arcæ spectantur, facile existimari possit.
CAPUT XIX.
Descriptionis arcæ Cypseli continuatio.
Quod quartum arcæ latus est, si a læva ambire eam cœperis, Borean habet Orithyiam rapientem. Anguium illi caudæ pro pedibus sunt. Pugnat cum Geryone Hercules; ex trinis virorum corporibus junctis compositus Geryones. Est Theseus lyram tenens; cui adstat Ariadna coronam præferens. Tum Achilli et Memnoni pugnantibus sua eorum utrique adest mater. (2) Sunt ibidem Melanion; et juxta eum Atalanta, hinnulum tenens. Ajaci præterea ex provocatione et Hectori singulari certamine congressis adsistit Discordia, facie illa quidem fœdissima. Ad hujus exemplar finxit Calliphon Samius Discordiam in templo Dianæ Ephesiæ, quum ad Græcorum naves commissam pugnam pingeret. In eadem arcæ regione et Castores sunt: eorum alter impuber, et media inter eos Helena. (3) Est Æthra Pitthei filia abjecta humi ad Helenæ pedes cum pulla veste. Apposita est inscriptio versu heroico una voce longiore:
Tyndaridæ fratres Helenen atque Æthran Athenisasportant.
Tyndaridæ fratres Helenen atque Æthran Athenisasportant.
Tyndaridæ fratres Helenen atque Æthran Athenisasportant.
Tyndaridæ fratres Helenen atque Æthran Athenis
asportant.
(4) Sic ille versus compositus est. Iphidamas præterea Antenoris filius humi stratus. Pro eo contra Agamemnonem pugnat Coon. In Agamemnonis clypeo Pavor expressus est leonis capite. Inscriptio est hujusmodi ad Iphidamantis mortui corpus:
Iphidamas, pro illoque Coon fera prœlia miscet.
Iphidamas, pro illoque Coon fera prœlia miscet.
Iphidamas, pro illoque Coon fera prœlia miscet.
Iphidamas, pro illoque Coon fera prœlia miscet.
In Agamemnonis vero scuto:
Hic Pavor est hominum, manibus gerit hunc Agamemnon.
Hic Pavor est hominum, manibus gerit hunc Agamemnon.
Hic Pavor est hominum, manibus gerit hunc Agamemnon.
Hic Pavor est hominum, manibus gerit hunc Agamemnon.
(5) Exin adducit ad Alexandrum Priami filium Mercurius in judicium de forma deas. Rem indicat inscriptio:
Mercurius Paridi ostentat spectanda dearumcorpora, Junonis, Tritonidis, atque Diones.
Mercurius Paridi ostentat spectanda dearumcorpora, Junonis, Tritonidis, atque Diones.
Mercurius Paridi ostentat spectanda dearumcorpora, Junonis, Tritonidis, atque Diones.
Mercurius Paridi ostentat spectanda dearum
corpora, Junonis, Tritonidis, atque Diones.
Jam vero Dianam quam ob causam volucrem fecerint, nescio. Humeris certe alæ applicatæ sunt; dextera pardalim præfert, leonem altera. Ad hæc Ajax Cassandram a Minervæ signo divellit. Inscriptio super eo posita rem prodit:
Ajax Locrensis Cassandram a Pallade raptat.
Ajax Locrensis Cassandram a Pallade raptat.
Ajax Locrensis Cassandram a Pallade raptat.
Ajax Locrensis Cassandram a Pallade raptat.
(6) Ex Å’dipi filiis Polynicem in genu collapsum frater Eteocles urget. A tergo Polynicis adsistit femina dentibus et aduncis manuum unguibus quavis fera immanior. Testatur inscriptioΚῆÏα(Fatum) illam esse: et fati quidem vi Polynicem succubuisse, Eteoclem vero merito suo cecidisse. In antro Bacchus jacet barbatus, auream præferenspateram, talari amictus tunica: arbores antrum vestientes vites sunt, et mali, et punicæ.
7. Arcæ latus supremum (nam sunt quinque numero) nullam omnino inscriptionem habet; ex ipsa vero emblematum facie argumenta conjicias. Intra speluncam mulier cum viro in lectulo decumbit: Circen et Ulyssem eos esse facile ut credamus adducimur, quum ad ancillarum præ foribus numerum, tum vero ad earum opificia respicientes. Nam et quattuor sunt mulieres, et iis intentæ operibus, quæ versibus de illis loquens Homerus persequitur. Adstat Centaurus. Non omnes ei pedes equini sunt, sed anteriores humani. (8) Equorum præterea bigæ insculptæ sunt, et in illis insistentes feminæ. Equis aureæ sunt alæ, et earum feminarum uni vir quidam arma tradit. Hæc ad Patrocli cædem pertinere ex re conjiciunt. Et eas quidem, quæ bigis vehuntur, Nereidas esse: Thetin autem a Vulcano arma accipere. Nam et vir ille non satis firmis esse videtur pedibus, et famulus eum forcipem tenens sequitur. (9) Quin et Centaurum illum Chironem esse dictitant, qui jam vitæ muneribus perfunctus ac in deorum numerum receptus, præsto Achilli est, ejus luctum levaturus. Jam vero insidentes mulis virgines duas, quarum altera habenas tenet, altera vero velato capite sedet, Nausicaam Alcinoi filiam esse putant, cum ancilla ad lavacra contendentem. At qui sagittis Centauros petit et ex iis aliquot jam confecit, dubitari non potest quin sit Hercules. Nam et hoc de Herculis certaminibus unum fuit. Arcæ opifex quisnam fuerit, conjicere nunquam ego utique potui. Inscriptiones vero alius fortasse fecit; ego tamen maxime adducor ut ab Eumelo Corinthio factas putem. Hanc ego tum ex aliis ejus operibus, tum vero maxime ex eo carmine, quod Prosodium in Delum fecit, conjecturam duco.
De aliis donariis in æde Junonis Olympiæ, Iphiti disco, et mensa, in qua coronæ victoribus positæ — de cadavere militis saucii reperto narratio — de Œnomai columna — templo Matris Deorum, Matroo dicto, et Philippeo.
Spectantur et alia ibi dona, et inprimis modicus quidam lectus ebore magna ex parte exornatus; Iphiti discus, et mensa, super qua victoribus coronæ deponuntur. Et lectulum quidem Hippodamiæ ferunt ludicrum fuisse. Iphiti vero disco induciæ, quas Olympicorum ludorum tempore provulgant Elei, non recto versuum ductu inscriptæ sunt, sed literæ in ora disci orbiculari textu exaratæ. (2) Mensa ipsa partim ex ebore, partim ex auro fabricata est. Opificem fuisse aiunt Coloten, quem ab Heraclea oriundum affirmant: etsi, quibus fictorum origines curiosius inquirere curæ fuit, Parium essse, Pasitelis (Praxitelis?) vero discipulum testantur; Pasitelem (Praxitelem?) autem per se ipsum artem didicisse. Juno exinde, Juppiter, Deûm Mater,Mercurius, cum Diana Apollo ficti sunt. In tergo tota ludorum descriptio. (3) In uno laterum Æsculapius, et filiarum Æsculapii una Hygiea: Mars præterea, et prope ipsum Agon (Certamen). At in altero Pluto est et Bacchus; tum Proserpina et Nymphæ duæ, quarum altera pilam, clavem altera tenet. Est enim clavis Plutonis insigne: eaque, ut fama est proditum, a Plutone inferorum sedes ita clausa est, ut nemini inde reditus pateat. (4) Jam vero, quod Aristarchus rerum Olympicarum interpres memoriæ prodidit, id nequaquam præterierim. Sua igitur ille ætate, quum Elei Junonis ædem sartam tectam, quod vitium templi lacunar fecisset, locassent, inter tabulatum, quod ad speciem expolitum est, et contignationem, cadaver cum gravi armatura saucii hominis repertum memorat. Hunc virum existimabamus dimicasse pugna intra Altin ab Eleis contra Lacedæmonios commissa, (5) et, quum propugnatores templis deorum et omnibus omnino excelsis locis conscensis hostem repellerent, vulneribus confectum, jam moribundum illuc perreptasse, cadaver autem ejus tam diu integrum permansisse, quod, in illis latebris abditum, nec per æstatem vaporum, nec per hiemem frigoris noxam contrahere potuerit. Addidit Aristarchus, elatum cadaver extra Altin et cum iisdem armis humatum fuisse. (6) Œnomai quam appellant ipsi etiam Elei columnam, ea exstat ab ara maxima ad Jovis ædem contendentibus. Quattuor erectæ sunt ad lævam columnæ quibus lacunar sustinetur. Fulciunt eadem ligneam columnam jam vetustate ruentem et multis locis incinctam vinculis. Columnam eam fama pervulgavit in Œnomai domo fuisse solamque stetisse, quum domus reliqua fulmine conflagrasset. (7) In ænea tabella ante ipsam columnam incisi elegi sunt hujusmodi:
Una columna ex his, hospes, sum sola relicta,in claris steterunt quæ ædibus Œnomai.Nunc exsto Jovis in templo circumdata vinctisnobilior; nec me flamma voravit edax.
Una columna ex his, hospes, sum sola relicta,in claris steterunt quæ ædibus Œnomai.Nunc exsto Jovis in templo circumdata vinctisnobilior; nec me flamma voravit edax.
Una columna ex his, hospes, sum sola relicta,in claris steterunt quæ ædibus Œnomai.Nunc exsto Jovis in templo circumdata vinctisnobilior; nec me flamma voravit edax.
Una columna ex his, hospes, sum sola relicta,
in claris steterunt quæ ædibus Œnomai.
Nunc exsto Jovis in templo circumdata vinctis
nobilior; nec me flamma voravit edax.
(8) Accidit vero ætate mea quiddam hujusmodi. Quum Romanus quidam senatorius vir palmam in Olympicis adeptus, victoriæ suæ relinquere vellet monumentum, cum inscriptione statuam ex ære, scrobem altius effodiendam curavit prope Œnomai columnam: repererunt, qui opus conduxerant, armorum, frænorum et. armillarum fragmenta; quæ ipse, dum eruerentur, vidi. (9) Ædem quandam insigni magnitudine, Dorico opere, Matroum (Matris Deûm templum) priscum retinentes nomen appellant: neque vero in ea ullum exstat Deûm Matris signum; statuæ tantum Romanorum Imperatorum ibi erectæ sunt. Est hoc ipsum Matroum intra Altin; et eodem in loco rotunda figura cella, quod Philippeum. vocant. In ejus Philippei summa testudine æneum papaver eminet, quod fibularum caput est cellæ trabibus. (10) Situm est ædificium hoc circaAltis exitum ad lævam Prytanei, e coctili laterculo exstructum, columnis circumquaque cingentibus. Hoc opus erigendum curavit Philippus, quum ad Chæroneam graviter Græcorum fortunas attrivisset. Et dicatæ illic statuæ sunt Philippo et Alexandro, Amyntæ etiam Philippi patri. Tam eas quam Olympiadis et Eurydices statuas fecit ex auro et ebore Leochares.
Recensio donariorum Olympiæ positorum et signorum — Jovis signa sex, Zanes dicta, et ex pecunia multatitia ob largitionem in certaminibus Olympicis erecta — alia sex de Callippi mulcta — alia duo — memorantur alii, qui in ludis Olympicis largitionibus usi multati sunt, Philostratus — Apollonius — Didas et Garapammon — Damonicus — de Echus porticu et Sarapione ob timiditatem multato.
Venio jam ad statuarum et donariorum expositionem, in qua diversa genera permiscere non placuit. Nam Athenis quidem in arce quæ posita sunt, sive statuæ, sive aliud quodvis genus sint, diis omnia dicata sunt: at in Alti quædam in honorem divini numinis sunt dedicata; statuæ vero, qui victoribus sunt positæ, et ipsæ honorarii præmii loco eis sunt tributæ. Sed harum quidem posterius fiet a nobis mentio: in præsentia ad ea, quæ præcipua sunt donaria diis facta, se convertet oratio. (2) A Metroo ad stadium recta contendentibus, ad lævam circa Cronii montis finem, crepido est lapidea monti subjecta. Ex ea gradus in clivum assurgunt. Ad crepidinem locata sunt aliquot ænea Jovis simulacra; conflata illa quidem de multatitia pecunia, athletis, qui fraudem ludis fecissent, irrogata. Appellantur ea simulacra ab indigenis Zanes (Joves). (3) Eorum sex primi erecti sunt octava et nonagesima Olympiade. Nam quum Eupolus Thessalus ex iis, qui ad pugilum certamen convenerant, Agetorem Arcadem et Cyzicenum Prytanin pecunia corrupisset et præter eos Phormionem etiam Halicarnassensem, qui in Olympiade superiore victoriam adeptus fuerat, quum ipsum Eupolum, tum eos, qui pecuniam cepissent, multarunt Elei: atque hanc primam fuisse dicunt corruptelam ludorum ab athletis perpetratam atque hos primos esse multatos. Ex eo signorum numero duo fecit Cleon Sicyonius; quattuor qui reliqua finxerint, non habeo dicere. (4) Tertium et quartum signum ubi præterieris, elogia ceteris adscripta videas elegiacis versibus. Monet eorum primum, non pecuniis, sed pedum pernicitate et corporis robore, Olympicam palmam acquiri. Secundo inscriptum epigramma docet, erectum signum esse, ut ea re honor deo haberetur, Eleorum religio declararetur, athletisque iis, qui contra leges agunt, terror incuteretur. E duabus reliquis inscriptionibus altera Eleos quum aliis nominibus ornat, tum illis magnæ inprimis laudi tribuit, quod pugiles notarint: altera edicit signa illa documento Græcis cunctis esse, non debere cuiquam Olympicæ victoriæ spem in pecunia esse repositam. (5) Post Eupolummemoriæ proditum est Atheniensem Callippum ab adversariis quinquertii coronam pretio sibi emisse, idque Olympiade duodecima et centesima esse factum. Et multam quidem quum a Callippo, et ejus in certamine adversariis petissent Elei, miserunt Athenienses Hyperidem eam multam deprecatum. Verum quum exorari non potuissent Elei, eam Athenienses animi elationem præ se tulerunt, ut ne Olympicorum quidem celebritate prohibiti judicatum solvere prius voluerint, quam Delphicus Apollo percontantibus responsum dedisset, non responsurum se, antequam debitam Eleis multam dedissent. (6) Sic tandem data, ex ea pecunia signa itidem sex Jovi erecta sunt, et his quoque elegi adscripti, nihilo dexterius facti, quam qui sunt de Eupoli multa. Et indicat prima quidem inscriptio, oraculi jussu Eleorum de quinquertionum fraude judicium comprobante, ea signa dedicata. Secunda item et tertia in laudem ejusdem Eleorum de quinquertionibus judicii. (7) Quarta ad Olympicam victoriam non pecunia, sed virtute adspirandum docet. Quinta, quam ob rem signa posita sint, ostendit. Sexta responsum Delphici Apollinis Atheniensibus redditum commemorat. (8) Duo præterea signa sunt de multa palæstritarum erecta; sed eorum nomina vel me vel ipsos priscarum apud Eleos rerum interpretes fugiunt. Appositæ his quoque suæ sunt inscriptiones. Earum una declarat, Rhodios fraudem palæstritæ Olympio Jovi pecunia luisse: altera, positum signum de multa, quæ iis irrogata fuisset, qui donis ultro citroque datis et acceptis luctam iniissent. (9) Reliqua ejusdem generis signa interpretes priscarum apud Eleos rerum tunc dedicata memorant, quum Olympiade octava et septuagesima supra centesimam a Philostrato nummos acceperit Eudelus: eum Philostratum fuisse Rhodium. Verum in publicis Eleorum monumentis, quibus eorum, qui Olympia vicerunt memoria commendata est, diversa ab his repperi: Stratonem scilicet Alexandrinum centesima septuagesima octava Olympiade, eodem die de pancratio et lucta coronatum. Alexandriam quidem in Canopico Nili ostio Alexander Philippi filius condidit: fuisse tamen et ante non magnum eodem in loco Ægyptiorum oppidum Rhacotin, memoriæ proditum est. (10) Ante Stratonem hunc, oleastri coronam de pancratio et de lucta tres viri cepisse perhibentur, et totidem post eum; et primus quidem Caprus fuit ex Elide ipsa; ex ea Græcia, quæ trans Ægæum est, Rhodius Aristomenes et e Magnetibus, qui sunt ad Lethæum, Protophanes. Ex iis, qui post Stratonem easdem victorias retulerant, Marion Stratonis illius civis, et Stratonicensis Aristeas, sed olim et urbs etregio Stratonicensium Chrysaoris appellata est: septimus denique Nicostratus fuit e maritima Cilicia, etsi nihil ei cum Cilicibus præter nomen commune fuit. (11) Hunc enim Nicostratum adhuc pæne infantem, neque obscuro loco natum, e Prymnesso, quæ Phrygum urbs est, prædones abduxerunt, eumque ad Ægeas, incertum cui, vendiderunt. Aliquanto post visus est per somnium videre sub lectulo, in quo cubabat, humi stratum leonis catulum. Atque ubi jam adoleverat quum alias tum ex Olympicis ludis de pancratio et lucta palmas abstulit. (12) Pecunia autem quum alios postea tum Alexandrinum pugilem, Elei multarunt Olympiade ducentesima ac duodevicesima: nomen ei fuit Apollonio, cognomen (patrium enim Alexandrinis fuit cognomina habere) Rhanti. (13) Damnatus hic primus Ægyptiorum est ab Eleis, non ob datam aut captam pecuniam, sed ob aliam hujusmodi in ludis noxam. Non adfuerat præstituto tempore: ideoque reliquum erat, ut ab Eleis ex legum præscripto ludis prohiberetur. Quod enim prætexebat, fuisse se in Cycladibus insulis a ventis detentum, Heraclides, qui et ipse Alexandrinus erat, fraudulentum esse coarguit, quum docuisset hominem in cogenda ex Ioniæ ludis pecunia occupatum fuisse. (14) Apollonium igitur Elei, et pugiles alios, si qui forte ad condictam diem non adfuissent, exegerunt; Heraclidi coronam intacto partam pulvere decreverunt. Hic Apollonius, ut forte ad pugilatum erat loris illigatus, in Heraclidem jam coronam capientem invasit, et hominem ad ludorum præsides confugientem est persecutus: quæ illi vecordia magno utique stetit. (15) Jam duo alia signa nostræ ætatis opera sunt. Sexta enim et vicesima supra ducentesimam Olympiade pugiles deprehensi sunt de victoria ipsa certamen inisse, pacta mercede. Ob eam rem multa illis imposita. Simulacrorum ex ea pecunia Jovi dedicatorum ad lævam alterum est, alterum ad dexteram, qua aditus ad stadium patet. Pugilibus nomen alteri Didas fuit; et ei, qui pecuniam dedit, Garapammon, ex eadem tribu Arsinoite, quæ Ægypti recentissima est tribuum. (16) Per hercule mirum fuit, exteros homines nihil Jovis numen veritos, ob certamen munera vel accepisse vel dedisse. Sed in miraculo posuerim majore, Eleos ipsos eandem in se admisisse fraudem. Admisit autem Damonicus Eleus: secunda enim et nonagesima supra centesimam Olympiade, quum in luctæ certamen Damonici filius Polyctor, et Sosandri Smyrnæi filius patri cognominis descendissent, cuperet vero impensius Damonicus filium suum victorem discedere, Sosandri filio dicitur pecuniam dedisse, ut facile se vinci pateretur. (17) Ejusrei ubi innotuerat indignitate commoti Hellanodicæ, multam irrogant ipsis parentibus: ab illis enim noxa commissa fuerat. Ex ea pecunia signa duo erecta sunt, alterum in Eleorum gymnasio; ante porticum, quæ in Alti est, alterum. Appellatur ea porticus Pœcile (Varia,) a picturæ scilicet varietate, qua olim parietes exornati fuerant. Eandem multi Echûs porticum nominant, quod vocis emissæ imago septies et nonnunquam sæpius reciprocat. (18) Narrant vero etiam, Sarapionem Alexandrinum pancratiastam prima post ducentesimam Olympiade, pridie quam pancratium committeretur, adversariorum metu aufugisse: hinc timiditatis damnatum. Id uni illi accidisse, et nemini præter eum, sive Ægyptius, sive e quavis terra fuerit, affirmant. Atque ea quidem, quæ jam enumeravi signa, quibus ante dictum est causis dicata comperi.
De aliis Jovis signis Olympiæ positis — signis in basi quadam lapidea — Abantide regione — signo Jovis a Metapontinis erecto — signo Jovis a Phliasiis et alio a quibusdam Leontinis posito.
Sunt et alia Jovis simulacra, partim publico, partim vero privato ære dedicata. Ad aram vero, qui in Alti est, prope aditum eum, qui ad stadium ducit, nihil ulli deorum immolant Elei: tubicines tantum et præcones in eo positi prisco ritu de palma certant. Prope eam aram suggestum est ex ære, et in eo positum Jovis signum, altitudine cubitûm sex: utraque manu fulmen tenet: dedicarunt Cynæthaenses. Qui adstat torque cinctus impuber, eum Phliasius Cleolas dicavit. (2) Jam vero juxta ædem, quod vocant Hippodamium, e lapide suggestus est, hemicycli forma. In eo Juppiter, et Jovi pro liberûm salute supplicantes Thetis et Aurora. Hæc signa in medio suggestu posita sunt: in utroque semicirculi extremo, accincti ad pugnam sunt, ab altera parte Achilles, Memnon ab altera. Similiter etiam alius alii e regione oppositus stat, barbarus Græco, Ulysses Heleno, quod hi sapientiæ laude in suo uterque exercitu præstitere. Jam propter vetus odium Menelao Paris, Diomedi Æneas, Ajaci Telamonis filio Deiphobus oppositi. (3) Opera hæc fuere Lycii Myronis filii: dedicarunt autem Ionii maris accolæ Apolloniatæ, sicuti priscis literis incisi elegi ad Jovis pedes indicant:
Urbis Apolloniæ sunt hæc monumenta, comatusPhœbus quam ad pontum condidit Ionium.Illa manus, veteris quæ cepit Abantidos oras,cum dis e Thronio pertulit huc decimam.
Urbis Apolloniæ sunt hæc monumenta, comatusPhœbus quam ad pontum condidit Ionium.Illa manus, veteris quæ cepit Abantidos oras,cum dis e Thronio pertulit huc decimam.
Urbis Apolloniæ sunt hæc monumenta, comatusPhœbus quam ad pontum condidit Ionium.Illa manus, veteris quæ cepit Abantidos oras,cum dis e Thronio pertulit huc decimam.
Urbis Apolloniæ sunt hæc monumenta, comatus
Phœbus quam ad pontum condidit Ionium.
Illa manus, veteris quæ cepit Abantidos oras,
cum dis e Thronio pertulit huc decimam.
Abantis quidem regio, et in ea Thronium oppidum, in Thesprotide Epiri fuere, ad montes qui dicuntur Ceraunii.(4) Disjecta enim tempestate, quum Græci ab Ilio redirent, classe, Locri Boagrii fluminis accolæ, e Thronio, et Abantes ex Eubœa, octo navibus ambo ad Ceraunios montes delati sunt. Ibi quum consedissent, et oppidum Thronium condidere et agrum quantum occupaverant, communi consensu Abantidem regionem appellarunt. Pulsi deinde sunt finitimorum Apolloniatarum bello. Apolloniam e Corcyra deductam aiunt ** nonnulli prædæ participes fuisse dicunt etiam Corinthios. (5) Paululum hinc progressis, in conspectu Juppiter est, ad orientem solem conversus, altera manu aquilam avem, fulmen altera tenens. Imposita est corona capiti e liliis floribus. Fuit hoc Metapontinorum donum, Aristonoi vero Æginetæ opus: incertum vero mihi, quis Aristonoi magister fuerit; incertum etiam, quo tempore floruerit. (6) Dedicarunt etiam Phliasii Jovem, et Asopi filias, Asopum etiam ipsum. Ea signa ita disposita sunt: prima omnium est Nemea sororum natu maxima: post eam Juppiter Æginam prensans. Adsistit Æginæ Harpina, cum qua Mars, uti Eleorum et Phliasiorum sermone proditum est, consuetudinem habuit et ex ea genuit Œnomaum, qui Pisæ regnavit. Proxima illi est Corcyra, et deinceps Thebe; omnium postremus Asopus. Corcyram quidem a Neptuno cognitam tradunt. Versibus Pindarus similia mandavit de Thebe et Jove. (7) Leontini quidam privata, non publica pecunia Jovem erexerunt, septem cubitûm magnitudine: læva aquilam, dextra jaculum præfert, ex poetarum scilicet descriptione. Qui dedicarunt, erant Hippagoras, Phrynon et Ænesidemus: et hunc quidem Ænesidemum alium ab eo arbitror fuisse, qui tyrannidem in Leontinis adeptus est.
De Jovis signo a Græcis posito, qui ad Platæas pugnarunt, cum civitatum nominibus inscriptis — ex his illæ recensentur, quæ Pausaniæ tempore deletæ erant — de ænea columna, in qua fœdus Atheniensium cum Lacedæmoniis in triginta annos incisum — signo Jovis a Megarensibus — ab Hyblæis — a Clitoriis Olympiæ posito.
Ubi viam præterieris, quæ in curiam deducit, Juppiter stat sine ulla inscriptione. Ad septentriones vero quum flexeris, Jovis item signum videas ad ortum solis conversum: dedicarunt quicunque ad Platæas e Græciæ populis contra Mardonium Persarum ducem steterunt. Incisa vero sunt in dextro basis latere earum civitatum nomina, quarum opera in eo prœlio pugnatum est. Primi omnium Lacedæmonii, post eos Athenienses: adscripti his ordine sunt, tertii quartique Corinthii, et Sicyonii, quinti Æginetæ: tum vero Megarenses et Epidaurii: (2) ex Arcadum concilio Tegeatæ et Orchomenii: ad eos Phliasii, Trœzenii, Hermionenses: ex Argivorum finibus Tirynthii; soli vero e Bœotis Platæenses: ex Argivorum urbibus Mycenæi: ex insulis Cii, Melii, Ambraciotæ e Thesprotide Epiri; Tenii et Lepreatæ,sed Lepreatarum soli qui sunt e Triphylia. Ex Ægæo autem et Cycladibus non Tenii soli, sed Naxii etiam et Cythnii. Ab Eubœa Styrenses. His accesserunt Elei, Potidæatæ, Anactorii: extremi omnium Chalcidenses Euripi accolæ. (3) Ex his urbibus hæ erant nostra ætate desertæ: Mycenas et Tirynthem exciderunt Argivi post ejectos e Græcia Persas. Ambraciotas et Anactorios Corinthiorum colonias Imperator Romanorum ad Actium promontorium deduxit, ut Nicopolin incolis frequentaret. Potidæatas bis domo sua pulsos, a Philippo Amyntæ filio semel, et ante ab Atheniensibus, postea restituit quidem Cassander; sed quæ Potidæa fuit, amisso vetere nomine, Cassandrea nuncupata est a conditore. Signum hoc communi impensa harum civitatum in Olympia erectum fecit Anaxagoras Ægineta: cujus tamen ab iis, qui res ad pugnam Platæensem pertinentes conscripsere, nulla omnino facta mentio est. (4) Ante hoc Jovis signum est ænea columna, in qua fœdus incisum Atheniensium cum Lacedæmoniis in triginta annos. Fecerunt Athenienses fœdus hoc redacta iterum in ditionem Eubœa, anno tertio Olympiadis (octogesimæ tertiæ), in qua Crison Himeræus stadio vicit. Sancitum in conditionibus illis hoc quoque est: ejus pacis communionem ad Argivorum civitatem nihil pertinere; privatim Atheniensibus liciturum cum illis amicitiam jungere. (5) Atque hæc quidem illo fœdere continentur. Aliud etiam Jovis positum est signum, non longe a Cleosthenis curru, de quo posterius nobis erit sermo. Jovis id signum dedicarunt Megarenses: fecerunt Thylacus (Phylacus?) et Onæthus fratres, eorumque filii. Quibus vero illi temporibus fuerint, quave patria nati, aut a quibus artem didicerint, mihi sane ignotum est. (6) Prope Gelonis currum stat Juppiter prisci admodum operis, sceptrum tenens. Hyblæorum donum esse aiunt. Fuere Hyblæ Siciliæ civitates duæ; cognomine Gereatis una; altera ut erat, ita etiam vocabatur Major. Retinent hac etiamnum ætate prisca nomina; et earum altera in agro Catinensi plane deserta est; altera Gereatis in iisdem finibus ad vici formam redacta. In hac fanum est Siculorum celebritate religiosum, deæ, quam Hyblæam vocant, dicatum. Ab hoc ego populo signum arbitror in Olympiam deportatum. Nam ostentorum et somniorum interpretes esse, et ceteros, qui in Sicilia sunt, barbaros deorum cæremoniis colendis anteire, Philistus Archomenidis (Archonidis) filius memoriæ prodidit. (7) Prope Hyblæorum donum suggestus est ex ære; et super eo Jovis statua, altitudinis pedum (quantum conjicere possum) decem et octo. Eam qui dedicarint, quique fecerint, inscripti elegi declarant:
Hoc signum multis ex urbibus expugnatisClitorii decimas constituere deo.**** Ariston atque Telestas,germani fratres et Lacedæmonii.
Hoc signum multis ex urbibus expugnatisClitorii decimas constituere deo.**** Ariston atque Telestas,germani fratres et Lacedæmonii.
Hoc signum multis ex urbibus expugnatisClitorii decimas constituere deo.**** Ariston atque Telestas,germani fratres et Lacedæmonii.
Hoc signum multis ex urbibus expugnatis
Clitorii decimas constituere deo.
**** Ariston atque Telestas,
germani fratres et Lacedæmonii.
Hos homines non omnibus Græcis in notitiam venisse existimo: nam si nobiles essent, haberent quid de iis Elei dicerent, et multo etiam plura, ut de suis civibus, Lacedæmonii.
Multa alia Jovis signa a populis et singulis hominibus in Alti posita recensentur — de signo Jovis Horcii in curia posito, ad quod athletæ jurare solent — signo Alexandri Magni Jovis habitu.
Exin ara est Laœtæ Jovis, Laœtæ etiam Neptuni. Adjuncta est aræ basis ænea, quæ Jovem sustinet, Corinthiaci populi donum, Musi opus, quisquis Musus is fuerit. Inde a curia ad magnum templum contendenti, ad lævam signum est Jovis cum corona velut e floribus; dextera fulmen tenet. Fuit hoc Ascari Thebani opus, quem docuit Sicyonius ** et Thessalorum esse dicit. (2) Hi vero si bello quodam contra Phocenses suscepto e Phocensium manubiis dedicaverunt, non fuerit id, quod Sacrum vocant, bellum, sed illud, quod gesserunt, antequam Xerxes cum Persarum copiis in Græciam transmitteret. Non procul hinc Juppiter positus est, quem ex voto quum superiores e prœlio discessissent, dedicasse Psophidios testatur inscriptio. (3) Dextera in parte magni templi ad Solis ortum Juppiter est altitudinis pedum duodecim: quem dicatum tradunt a Lacedæmoniis, quum rebellantes Messenios altero bello vindicare essent adorti. Adscripti elegi sunt:
Hoc sate Saturno signum cape Juppiter alme,auxiliumque favens fer Lacedæmoniis.
Hoc sate Saturno signum cape Juppiter alme,auxiliumque favens fer Lacedæmoniis.
Hoc sate Saturno signum cape Juppiter alme,auxiliumque favens fer Lacedæmoniis.
Hoc sate Saturno signum cape Juppiter alme,
auxiliumque favens fer Lacedæmoniis.
(4) Romanorum omnino nullus, neque privatæ conditionis, neque senatorius, ante Mummium, quod ego sciam, in Græcorum templis donum ullum ponendum curavit. Primus Mummius de manubiis Achæorum Jovem in Olympia æneum dedicavit, ad lævam ejus, qui a Lacedæmoniis dedicatus fuerat, proxime ad primam templi columnam. Quod vero maximum omnium æneorum signorum, quæ in Alti posita sunt, Jovis est signum ab ipsis Eleis confecto Arcadico bello dedicatum, altitudinis pedum septem et viginti. (5) Justa vero Pelopis delubrum pila est modice a solo eminens, et super ea parvum Jovis simulacrum altera manu prolata. Ex adverso alia sunt perpetua serie collocata signa: inter ea Jovis et Ganymedis. Homerus quidem carminibus mandavit suis, raptum a diis Ganymedem Jovi ut pocula ministraret: pro eo vero equos Troipatridatos. Dedicavit Gnathis Thessalus: fecit Aristocles discipulus et filius Cleœtæ. (6) Alius ibidem Juppiter est impuber, inter Micythi dona. Quis hic Micythus fuerit, unde oriundus, et quam ob causam multa in Olympia dona posuerit, suo loco exponemus. Paululum hinc recta progressis aliud est Jovisimpuberis signum. Dedicarunt Elaitæ, qui Æolidem tenent primi, si e Caici campo ad mare descendas. (7) Aliud proxime positum est Jovi signum: inscriptio testatur, Cnidios Chersonesi incolas de hostium spoliis dedicasse. Jovi hinc Pelopem, illinc Alpheum amnem apposuerunt. Et Cnidiorum quidem urbis pars maxima in continenti Cariæ terra condita est, et ibi sunt quæ apud ipsos habentur maxime memoratu digna. Quæ vero Chersonesus dicitur, insula est continenti terræ proxima et ponte cum ea conjuncta. (8) Et ii quidem, qui hic habitant, Olympiæ donaria illa Jovi dedicaverunt, perinde ac si Ephesiorum ii, qui eam, quæ Coressus vocatur, urbis partem tenent, communi Ephesiorum nomine donum se dedicasse dicant. Est etiam ad Altis murum appositus Juppiter ad solis occasum conversus, sine inscriptione. Vulgavit fama hunc quoque a Mummio de Achaicis manubiis dicatum. (9) In curia Jovis est signum specie perfidiosis hominibus quam maxime formidanda. Horcius ei cognomen,id est Jurisjurandi vindex. Utraque manu fulmen tenet. Solenne vero athletis omnibus, eorumque parentibus, fratribus, gymnasii magistris, super exsecti suis testibus verbis conceptis dejerare, nihil se fraudis facturos, quominus Olympici ludi rite fiant. Athletæ quidem ipsi hoc amplius jurant, se decem perpetuos menses accurate meditatos, quæ ad exercitationem requiruntur. (10) Jurant præterea qui vel de viris, vel de pullis equorum in certamen prodeuntium pronunciaturi sunt, judicaturos juste nec ob rem judicandam pecuniam se ullam capturos: qua vero re adducti quemvis aut probarint aut improbarint, se non esse in vulgus prolaturos. Jam vero sus ille confecto athletarum jurejurando cuinam sit usui, percontari in mentem non venit. Veteri quidem religione sancitum scio, ne victima vescerentur homines, super qua jusjurandum conceptum fuisset. (11) Id Homerus etiam perspicue testatur, quum exsectum illum suem, super quo Agamemnon jusjurandum concepit, Briseidem se non attigisse, in mare a præcone abjectum dixit:
Hoc ait, atque suis præduro guttura ferrodissecuit; quem Talthybius contorsit in undaspiscibus æquoreis escam.
Hoc ait, atque suis præduro guttura ferrodissecuit; quem Talthybius contorsit in undaspiscibus æquoreis escam.
Hoc ait, atque suis præduro guttura ferrodissecuit; quem Talthybius contorsit in undaspiscibus æquoreis escam.
Hoc ait, atque suis præduro guttura ferro
dissecuit; quem Talthybius contorsit in undas
piscibus æquoreis escam.
Atque hoc quidem prisci fuit ritus institutum. Ante Horcii Jovis pedes ænea tabella est, in qua incisi elegi sunt ad pejerantium terrorem compositi. Jam enumeravimus quam accuratissime, quicunque Jovi intra Altin signa posita sint. Nam quod prope maximum templum Corinthius quidam dedicavit (non de priscis ille quidem Corinthiis,sed de iis quos Imperator in urbem deduxit), hoc signum est Alexander Philippi filius, in Jovis habitum videlicet fictus.
Alia præter Jovis signa recensentur, signa chori puerorum a Messaniis naufragis Olympiæ posita — puerorum ab Agrigentinis in muro Altis posita — de populis qui Siciliam incolunt — binis Herculis signis — signis eorum, qui ad certamen cum Hectore ineundum sorte ducti sunt — signo Herculis de cingulo cum Amazone certantis - signo Herculis a Thasiis posito.
Jam vero et ea persequemur signa, quæ Jovem non exprimunt: imagines autem quæ non religionis causa, sed ad homines honestandos positæ sunt, eas recensebimus in athletarum commemoratione. (2) Quum Messanii freti accolæ ex antiquo instituto Rhegium pueros triginta quinque, cumque his chori magistrum et tibicinem misissent ad patrios quosdam Rheginorum ludos, nave fracta, pueri omnes periere et ne unus quidem servatus est. Est enim fretum illud fœdissimis in toto mari tempestatibus infame: (3) siquidem venti e diversa superi inferique maris regione (quæ maria Adriam e Tyrrhenum vocant) spirantes, ab alto undas cient, et procellis infestissimas reddunt. Quin et quum venti posuere, ea est influentis et refluentis pelagi concitatio, tam gravis belluarum magna copia innatantium odor, ut naufragis in hoc freto nulla salutis reliqua fiat spes. Quodsi navem ibi Ulixes fregisset, non ille quidem in Italiam incolumis enatasset. Sed nimirum deorum lenitas in omnibus infortuniis malorum aliquam allevationem affert. (4) Tum vero Messanii istum puerorum interitum lugebant, et quum alios illis honores habuere, tum statuam ex ære suam singulis posuere, cumque iis una chori magistro et tibicini. Vetus inscriptio donum esse Messaniorum indicat freti accolarum. Interjecto dein tempore, Hippias, qui inter Græcos sapientiæ laude claruit, elegis titulos earum statuarum composuit. Sunt illæ quidem Callonis Elei opus. (5) Est ad Pachynum (immoLilybæum) Siciliæ promontorium, quod in Libyam et ad Austros controversum est, Motye urbs, quam Libyes Pœnis permisti tenent. Cum ea barbarorum civitate Agrigentini bello commisso et præda ex iis acta, de manubiis puerorum æneas posuere statuas, dexteras tendentium, et vota se Jovi nuncupare significantium in ipsis Altis muris: Calamidis opus esse statuas illas et ipse suspicabar, et hominum sermone vulgatum est. (6) Siciliam quidem gentes hæ incolunt, Sicani, Siculi, Phryges: et illi quidem ex Italia, Phryges vero a Scamandro fluvio et Troade regione eo transmisere. At Libyes et Pœnos una et eademclasse in coloniam deduxere Carthaginienses. Atque hi quidem e barbaris gentibus Siciliæ inquilini. E Græcis vero Dores, et Iones eam incolunt, Phocici etiam et Attici nominis pars non utique magna. (7) In eodem Altis muro præter Agrigentinorum dona sunt et Herculis signa duo nuda, ætate puerili: unus idem ad ejus imaginem expressus, qui sagittis in Nemea leonem confecit. Hunc cum leone dicavit Tarentinus Hippotion, Nicodami Mænalii opus; alterum vero signum Anaxippi Mendæi dedicatio fuit, et in hunc locum ab Eleis transportatum est, quum ante positum esset in fine ejus viæ, quæ in Olympiam ex Elide ducit, et Sacra dicitur via. (8) Dedicarunt vero communi impensa Achaici concilii populi eorum signa, qui ex provocatione cum Hectore, sorte ducti, erant singulari certamine congressuri: atque hi quidem hastis et clypeis armati prope magnum templum stant: e regione insistit basi alteri Nestor, conjectis in galeam sortibus. (9) Et sorte quidem novem exiere, sed octo duntaxat exstant: nam Ulyssem (fuit enim et ipse in eo numero) Nero Romam asportasse dicitur. Eorum igitur octo signorum uni tantum, Agamemnoni scilicet, nomen adscriptum est, a dextera quidem in lævam partem excurrentibus literis. (10) Et is quidem, cujus in scuto pro insigni gallus gallinaceus, Idomeneus est Minois nepos, a Pasiphae Solis filia oriundus: gallinaceum autem Soli sacram avem celebrant, quod cantu solis ortum nunciet. Incisi sunt hi in basi elegi:
Signa Jovi hæc olim magno posuistis Achivi,queis genus a divo Tantalida Pelope.
Signa Jovi hæc olim magno posuistis Achivi,queis genus a divo Tantalida Pelope.
Signa Jovi hæc olim magno posuistis Achivi,queis genus a divo Tantalida Pelope.
Signa Jovi hæc olim magno posuistis Achivi,
queis genus a divo Tantalida Pelope.
Hoc igitur in illo loco scriptum est: sed opificis nomen in ipso inscriptum est Idomenei scuto:
Præstans laude operum multorum hoc fecit Onatas,cui patria Ægine, cuique Micon genitor.
Præstans laude operum multorum hoc fecit Onatas,cui patria Ægine, cuique Micon genitor.
Præstans laude operum multorum hoc fecit Onatas,cui patria Ægine, cuique Micon genitor.
Præstans laude operum multorum hoc fecit Onatas,
cui patria Ægine, cuique Micon genitor.
(11) Non longe ab Achæorum dono Hercules est, cum equestri Amazone pro balteo pugnans. Euagoras quidem Zanclæus dedicavit, fecit Cydoniates Aristocles. Potest hic Aristocles inter vetustissimos numerari; nec certo quisquam ejus ætatem prodere queat. Hoc constat, fuisse illum antequam Zancle eo nomine, quo ætate nostra appellatur, Messana vocaretur. (12) Dedicarunt et Thasii, qui e Tyro et reliqua Phœnice oriundi, ad Europam quærendam cum Thaso Agenoris filio classi profecti sunt, Herculem in Olympia æneum, super ænea basi. Ejus signi magnitudo est cubitûmdecem: dextera clavam, arcum læva tenet. Et Thasi quidem audivi Tyrium esse Herculem, quem Thasii ab initio essent venerati: sed enim quum se illi Græcis adjunxissent, cœptos ab iis Amphitryonis etiam filio honores haberi. (13) Adscripti sunt Thasiorum dono hi elegi:
Dona Micone satus hæc est fabricatus Onatas,contigit Æginæ cui coluisse domos.
Dona Micone satus hæc est fabricatus Onatas,contigit Æginæ cui coluisse domos.
Dona Micone satus hæc est fabricatus Onatas,contigit Æginæ cui coluisse domos.
Dona Micone satus hæc est fabricatus Onatas,
contigit Æginæ cui coluisse domos.
Onatam hunc, quamvis genus Ægineticum in statuis suis expresserit, tamen nulli secundum ducimus eorum, qui a Dædalo ex Attica officina nobiles artifices exstitere.
De signo Victoriæ a Doribus Messeniis Olympiæ posito — Micythi donaria recensentur — inter ea signum Agonis (Certaminis) halteres portantis — de Micytho — Minervæ et Victoriæ non alatæ signo — signis Herculis quorundam laborum ab Heracleotis positis et de Heraclea ipsa.
E Doribus Messeniis ii, qui olim Naupactum ab Atheniensibus acceptam tenuere, Victoriæ signum super pila dedicarunt. Opus hoc est Mendæi Pæonii, de manubiis hostium factum, ex Acarnanum (sicuti ego existimo) et Œniadarum bello. At Messenii ipsi monumentum esse prædicant rei ad Sphacteriam cum Atheniensibus gestæ, atque id eo maxime argumento, quod hostium nomen adscripturi fuerint, si Acarnanes illi aut Œniadæ fuissent, duorum certe simultatem veriti non fuissent: at ne Lacedæmonios offenderent, de industria inscriptionem missam fecisse. (2) Et Micythi quidem multa offendi passim posita dona: primum post Iphiti Elei ab Ecechiria (quasi Inducia) coronam accipientis imaginem hæc Micythi dona collocata sunt, Amphitrite, Neptunus, Vesta; quæ omnia fecit Glaucus Argivus. Idem Micythus ad lævum magni templi latus alia dedicavit: Proserpinam, Venerem, Ganymeden, Dianam: e poetis Homerum et Hesiodum: deos rursus alios, Æsculapium, et Hygieam. (3) Et inter cetera Micythi dona Agonis (Certaminis) etiam signum est, halteres portantis. Halteres isti speciem præferunt semicirculi, non exacte rotundi, sed oblongioris; ita vero sunt fabricati, ut manuum digiti per eos trajici possint, veluti per amenta clypeorum. Hæc halterum figura est. Prope Agonis signum est Bacchus, Orpheus Thrax, et Jovis, cujus ante mentionem feci, signum. Sunt hæc omnia Argivi Dionysii opera. Alia item dedicata a Micytho memorant, quæ Nero amoverit. (4) Opificum ipsorum Dionysii et Glauci Argivorum certi magistri non produntur: quo vero fuerint tempore, ex ipsa donatoris signorum Micythi ætate intelligi potest. Micythum enim Herodotus scripsit Anaxilæ Rheginorum tyranni servum, ac deinde dispensatorem fuisse; mortuo vero Anaxila, Tegeam migrasse. (5) Testantur præterea inscriptionesdonariorum, Chœrum illi patrem, Græcas urbes Rhegium patriam, et Messanam, quæ ad fretum est, domicilium fuisse. Epigrammata quidem eum Tegeæ habitasse non testantur: dona vero in Olympia ex voto posuit, liberato filio tabidi morbi periculo. (6) Qua in parte majora sunt Micythi dona, quæ fecit Argivus Glaucus, prope est Minerva galeam et ægidem induta, Nicodami Mænalii opus, ab Eleis dedicata. Adsistit Minervæ Victoria, quam Mantinenses dedicarunt; sed inscriptiones non declarant quonam bello confecto. Calamis fecisse dicitur: alas vero non addidit, exemplar secutus signi ejus prisci, quod Athenis est, et Involucris Victoria nuncupatur. (7) Proximo vero loco minoribus Micythi donis, quæ Dionysius fecit, Herculis positi sunt labores: pugna cum leone Nemeæo, et cum hydra; Cerberi raptus, apri ad Erymanthum fluvium cædes. Hæc omnia in Olympia Heracleotæ dedicarunt evastatis finitimis Mariandynorum finibus. Accolæ Euxini Ponti sunt Heracleotæ, Megarensium colonia: sed etiam e Bœotiis Tanagræi coloniæ deducendæ participes fuerunt. E regione horum, quæ jam enumeravimus, donariorum alia sunt continenter posita signa, ad meridiem conversa, proxime ad fanum illud, quod Pelopi dedicatum est.
Donaria Phormidis Olympiæ — inter ea equus, cui hippomanes inest — de muro cinere in duobus Lydiæ templis — signo Phormidis — signis Mercurii arietem portantis et Mercurii cum caduceo — bobus æneis a Corcyræis et Eretriensibus Olympiæ positis — tropæo æneo ab Eleis erecto — Pentathli signo, Mendæorum donario.
Inter hæc etiam illa spectantur, quæ dicavit Phormis Mænalius. Hic a Mænalo quum in Siciliam transmisisset ad Gelonem Dinomenis filium, multa dedit bellicæ virtutis documenta, pluribus expeditionibus partim a Gelone, partim deinde a Gelonis fratre Hierone susceptis. Quare ad luculentam adeo provectus est fortunam, ut non hæc duntaxat Olympio Jovi, sed alia etiam Delphico Apollini dona dicarit. (2) Olympica ejus dona sunt equi duo, aurigæ totidem: adsistit enim suus utrique equo auriga. Priorem equum cum homine fecit Dionysius Argivus, Ægineta Simon alteros. Incisa est in prioris equi latere inscriptio, cujus prior pars non est metro adstricta: hoc fere modo,