Descriptio vel circumscriptio illius maximae urbis totius mundi, Cairi et Babyloniae novae, quae alias dicitur Babylonia Aegypti. Et implicantur multa in hac circumscriptione de Sarracenorum vita, et moribus et ritibus.

Foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,

Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Dicunt enim, quod dum apparet et vociferatur, praesagium sit mortis. Ideo secundum poetarum dicta Ascalaphus ex Acheronte et Nympha sub undis genitus mutatus (101 a) est a Cerere in bubonem, eo quod Proserpinam tria grana mali punici gustasse de viridario Plutonis apud inferos prodidit, propter quod Proserpina non ex toto Plutoni, qui eam rupuerat, oblata fuit. Sed et Jupiter cantum bubonis horruit, ideo cornicem a laeva, el corvum ad dextram suam canere fecit, quia corvus est aptissimus ad auguria, et praetendit felix augurium, cornix vero infelix, si a dextris est, similiter corvus, si ad sinistram crocitat; bubo autem, a quacumque parte se teneat, infelix nuntia est. Contra haec disputat Augustinus Lib. IV. de Civitate Dei, cap. 30. An autem bubo praesenserit mortem peregrini praestantioris, qui statim de post obiit, dicere non audeo, mortem tamen ejus bubulationem consecutam scio, nequaquam tamen causam mortis clamorem bubonis fuisse credo.

Cum autem dies factus esset, sollicitavimus Tanguardinum, ut litteram promissam libertatis nobis afferret[TR61]citius, incepimus enim longas habere horas et taedium, et habitatio nostra inter infideles nimis protrahebatur et vehementissime timuimus recessum navium ab Alexandria sine nobis. Idcirco unum de militibus tertiae societatis petivimus, ut cum negotiatoribus Christianis, qui descendere parati erant, Alexandriam descenderet et ibi hospitium pro nobis disponeret et de recessu navium, si necesse foret, nos per nuntium avisaret. Haec autem occulte practicavimus cum milite socio nostro et negotiatoribus, et nihil Tanguardino diximus, dolositatem enim suam intelligere incepimus, et timuimus, quod forte studiose eductionem nostram protraheret, ut naves negligeremus et per hiemem in manibus ejus essemus. Post meridiem ergo venerunt duo Mauri cum asinis, ut tollerent militem cum sua suppellectili et in balacrum ducerent ad Nili portum, in quo stabat navis pro descensu ejus et mercatorum parata. Dum ergo miles sacculos suos aptaret, imponens asinis, et jam paratus exire vellet, non potuit, quia portae serratae erant, et nullus de familia apparuit, qui aperire posset; absconderant enim servi se cum industria. Currit ergo miles ille per curiam et domum, clamans et vociferans, sed dissimulabant se audire. Tandem post horam servus familias de conclavi prodiit, dicens cum impatientia: et quare tu recedere vis, cum nondum satisfeceris eis, quorum debitor es? Qui cum diceret, se nulli esse debitorem, asserebat Mamalucus contrarium, et dure simul contendebant. Post multa verba dixit Mamalucus, eum cuidam Judaeo esse debitorem, quem oportebat exspectare, vel currere ad quaerendum Judaeum. Currebant ergo ambo simul ad Judaei domum, et invento Judaeo, quem prius Mamalucus nominaverat, fatebatur, eum suum debitorem non esse. Mamalucus autem, videns Judaeum fateri veritatem, nominavit quendam alterum Judaeum, quem etiam diu quaesiverunt, et eo non invento in domum redierunt. Interea Tanguardinus latuit, quem scivimus esse in domo, et non apparuit, et servus ille et alii famuli peregrinum illum militem multum vexaverunt, et post multas vexas dedit miles non paucos madinos familiae pro valete et pro portariis, et bene castigatus emissus fuit. Pervenit ergo ad Nili portum et ascensa cum aliis navi descendit in Alexandriam cum multa quiete, et hospitium pro nobis disposuit in loco, ubi peregrinos hospitari solitum est.

(b) Decima octava die, quae est Lucae Evangelistae, iterum inquietam noctem habuimus, nam insolenter valde celebraverant sua nocturna convivia Sarraceni usque ad noctis medium, et post omnem dissolutionem cum ad loca quietis se singuli recepissent, incepit una de uxoribus Tanguardini cum ululatu flere, et lamentabiles emittens voces virum, maritum suum, deprecatoriis verbis supplicabat, ut a percussionibus cessaret, percutiebat enim eam, et minabatur ei, quod eam repudiare vellet; quae autem causa fuerit illius castigationis intelligere non potui. Duo suspicabar ex querelis castigatae: primum, quod cum altera uxore litigabat, eamque cum esset praegnans perturbaverat et hoc flagellationibus emendare studebat. Credo enim, quod in domibus, ubi sunt plures uxores unius viri, requiratur magna severitas ad conservandum pacem, quam nec sanctae foeminae, uxores Jacob, habere inter se poterant, ut habetur Genes. 30. Secundum, propter quod castigavit eam, fuit zelotypia, aliqua enim in ea notaverat de adulterio, et ideo eam sic publice confudit eique repudiationem minatus fuit; sunt enim maxime zelotypi, et mirabilibus poenis castigant uxores etiam pro minimo respectu, nam statim ad ictum oculi spiritus zelotypiae eos invadit, et durissime castigant ad placitum sine lege. Ne autem spiritus ille severus zelotypiae nimis excedere virum faceret, datur ecce et ordinatur sacrificium Num. V. Est enim spiritus ille ita severus, quod non sinit virum, quem possederit, quiescere, nisi uxorem confuderit, sicut patet in Vulcano. Qui cum invenisset Martem cum Venere sua uxore in lecto, simul ambos catenis invisibilibus detinuit, quousque aliis diis eos in derisionem ostendisset. Spiritus ille Zelotypiae est filius Discordiae, Discordia autem est prima filia Demogorgonis primi dei, secundum poetarum fictiones; vel filia Jovis, qui eam de coelo in terram projecit, ubi perpetuo incurrit et omnibus nuptiis interesse cupit, et si ad nuptias vocata non fuerit, nihilominus se ingerit et semina suae perniciei derelinquit. De hoc occurrit poeticalis fabula: nam dum Peleus desponsasset sibi callide Thetim, Jupiter ad eorum nuptias omnes deos invitavit, praeter Discordiam. Quae indignans venit cum pomo aureo, quod projecit in locum, ubi tres deae, foeminae speciosissimae, Juno, Pallas et Venus, sedebant, dicens: id deberi digniori et speciosiori. Quae dum corrixarent pro pomo, Jupiter Paridem adduxit judicem. Paris autem id Veneri dedit, propter quod Venus illi raptum Helenae concessit, ex quo consecutum est Trojanum bellum, et innumeri populi occisi, inter quos etiam Achilles occubuit, qui in nuptiis illis, ad quas vocata Discordia non fuit; (102 a) natus est, quia filius Pelei et Thetis erat. Et sic expiata est injuria. Haec Discordia adeo infesta est paci conjugum, ut etiam nonnunquam in conjugiis Christianorum inveniatur, quamvis contra eam eorum conjugia sint sacramentis et benedictionibus coelestibus sancita et non nisi inter duos ordinata. Non ego miror, quod Tanguardinus duarum uxorum vir sine sacramento conjugatus discordiam sociam sui conjugii passus fuit.

Cum autem factus fuisset dies, sollicitavimus Tanguardinum pro littera Soldani et virum durum ad nos invenimus, quem domina Discordia corruperat; victus tamen precibus nostris ad curiam domini Soldani equitavit, et litteram pretiosam, nobis tamen inutilem, imo praejudicialem, attulit, ut patebit sub porta civitatis Alexandrinae. Cum enim peregrini tales litteras portant, putant exactores, eos thesaurum eportare, et intimius visitant tales.

Accepta littera promisit nobis Tanguardinus, quod in crastinum nos vellet mittere in Nilum, in Alexandriam, sicut et fecit, ut patet fol. 101 a.

Eodem die misit Tanguardinus litteras Uriae contra nos Alexandriam ad Trutschelmannum, prodens nos esse divites et liberales, et ideo fortiter mulctandos et excoriandos. Hanc viri fallaciam postea experti sumus.

Solent descriptores regionum longe positarum a legentibus persaepe argui et derisionem pati, quia aut legens invidus est, cui aliorum dicta et facta placere non possunt; aut est legens inexpertus, qui nihil credit esse in mundo praeter ea, quae videt in suo angulo; aut est legens curiosus vel plus quam oportet studiosus, quia omnia dicta diligenter perlegit, et dum discrepantias invenit, accipit quod placet, caetera vero non judicat, nisi in pejorem partem. His tribus generibus legentium hucusque Evagatorium meum exposui rodendum, nunc autem in descriptione Cairi civitatis eum corridendum et dilacerandum exponam, propter monstruosam illius urbis dispositionem, et insolitam magnitudinem et incredibilem quodammodo hominum multitudinem et propter varietates de hac urbe scribentium et loquentium. Ponam ergo primum nomina antiqua et nova illius urbis; deinde ejus magnitudinem et moschearum multitudinem et contratarum et hominum officialium, sacerdotum et Mamalucorum et caeterorum aestimatorum numerum.

Laboriose evagatus sum et transcurri legendo, quae ad manus habere poteram, invenique multa hujus ingentis urbis nomina. Dicitur enim Chayrum, Chayrus et Chayra et Chayris, in tribus declinationibus, a modernis latinis. Vulgares Teutonici nominant eam Alkyr, vel Alkari et Alkaria. Aliqui Latini dant ei graecam terminationem, nominantes Chayron, sicut dicimus Ascalon. Dicitur etiam Babylon aut Babylonia, quia secundum Diodorum, cum Sesostris rex Aegypti universas debellasset gentes, plurimas de magna Babylonia gentes in Aegyptum duxit, qui civitatem suae civitatis nomine aedificarent Babyloniam. Eadem ex causa appellatam Trojam ferunt hanc, quam Menelai exercitus in Aegyptum ductus construxit et patrio nomine Trojam appellavit (b). De his verum scrutari difficile est; nos, quae scriptores tradiderunt, retulimus, quo posteri verum judicium sequi possunt. Haec Diodorus Antiquarum historiarum.

Insuper Babylonis nominatur nonnumquam et Babylonia nova Aegypti, ad differentiam veteris, quae est in Chaldaea supter fluvium Chobar in terra Sinear, de qua saepe fit mentio in Biblia, praecipue tamen 4. Reg. 15. et Ezech. 1. et Daniel 1. et consequenter. Et dicitur haec nova Babylonia distare ab illa XXXVI. dietis.

Ex his duobus nominibus, Chayrum et Babylonia, quidam unum conficiunt nomen et civitatem, vocantes Chayrobabylonia.

Dicitur haec urbs Infimis, et sic eam nominat Joh. Andreae[TR62]in Apparatu 22. q. 1 movet. Dicitur et Cadrum et Carium, et Carras et Tarra. Sunt et alia nomina in Biblia vulgata et apud poetas, quae videntur esse aliarum civitatum, sunt tamen illius urbis, prout conjicere potui ex situ et ex fundatoribus. Dicitur enim Busiris, civitas juxta hortum balsami, ut dictum est fol. 64. Haec erat huic civitati contigua vel ejus principium. Heliopolis, civitas solis, de qua habetur Genes 41., ubi nominatur Eliopoleos. Et Esaiae 19. dicitur civitas solis, quia in ea sol colebatur. Haec civitas sita erat inter hortum balsami et Cairi, in medio Busiris et Cairi, et ita videtur fuisse una. Hanc condidisse dicitur Epaphus, qui et Aegypti Babyloniam construxit. Thebae Aegypti civitas vetustissima, centum portarum, quam etiam Busiris construxisse dicitur. Haec in tractu Thebaico condita dicitur supra pyramides regum Aegypti. Hanc nominant aliqui Thebam, alii Joven, Graeci vero Eliopolim. Ex his videtur, quod Thebae, Heliopolis et Cairum et Busiris una fuerit civitas, quia pyramides prope urbem Babyloniam sunt trans flumen, ipsum autem flumen per medium urbis Thebae fluxisse perhibetur. Et ita Babylonia esset tantum pars antiquae Thebae in una parte fluminis; alia vero pars ex alia parte fluminis destructa in ruinis cernitur.

De hac Theba miranda leguntur. Nam centum portas habuit, et ambitus murorum erat centum XL stadiorum, magnis aedificiis et pretiosis Deorum templis praedita. Hanc Plinius totam pensilem fuisse scribit, quae non solum Aegypti, sed orbis etiam totius felicissima civitatum fuit. Haec etiam Jovis dicebatur, quia contra ejus infestationes dii in eam refugiebant. Videtur etiam, hanc esse Memphim, de qua saepe mentio fit, quam Apis, filius Jovis, condidit, quae caput Aegypti et sedes regni fuit, ut Joh. Andreae[TR63]in praeallegato loco habet, et eadem cum Theba asseritur in registro super Ptolemaeum. Multi etiam scribentes dicunt, hanc fuisse Thanis, vel Thamnis vel Tafnis, civitas a gigantibus constructa, qui ab Hebron descenderunt in Aegyptum, ut habetur Num. 13. et supra fol. 9 B., de qua Psalm. facit mentionem, loquens de campo Thaneos Ps. 77. Et in hac Moyses cuncta signa fecit coram Pharaone, et fuit caput Aegypti, nec alia esse creditur ab illa, de qua loquimur, quae semper Aegypti caput fuit. Aliqui vero dicunt, eam nominari Magnum Delta, propter ejus figuram, quae Deltae similitudinem habet. Quidam autem nominant eam Massara (103 a). Putant etiam quidam, hanc esse Samii, vetustissimam Aegypti civitatem, quamque Solon, inter septem sapientes insignis, dicit stetisse octo millibus annorum, et sapientiam apud Aegyptios viguisse XL millibus annorum, ut refert Thomas Anglicus fi. Cap. 30. li. p. de Civitate Dei.

Ex his omnibus colligitur, haec nomina significare eandem civitatem, scilicet: Chayrus, Chayrum, Chayra, Chayris, Chayron, Alkyr, Alkari, Alkaria, Babulis, Babylonia, Chayrobabylonia, Infimis, Cadrum, Karium, Carras, Tarra, Busiris, Eliopolis, Theba, Jovis, Memphis, Troja, Thaneos, vel Thamnis aut Thanis, Taphnis, et Samii, et Delta Magna, et Massara. Si cui autem aliter videtur esse, nolo de his contendere, nec nocet aliquid me in hoc errasse, feci tamen diligentiam quaerendo in diversis libris, et non aliter invenio in vetustioribus, quamvis aliqua peregrinalia alium sensum habeant.

Quamvis autem haec civitas antiquitus multo major fuerit, quam modo sit, ut ruinae ostendunt, hodie tamen sub coelo non amplior et major invenitur, nec aliqua ei aequatur magnitudine, populositate, potentia et divitiis, aedibus et templis. In historia trium regum, quae Coloniae habetur, dicitur, quod Cayrum septies majus sit civitate Parisiensi, accipiendo Parisias cum tota circumferentia castrorum et antiquorum palatiorum, etiam trans flumen cum campis et planitiebus intermediis. Sic accipiendo constat, eam in triplo majorem esse quam Coloniam, et Coloniam in triplo majorem esse, vel in quadruplo, quam Ulmam. Sic ergo, si Cayrum esset per circuitum murata, possint in ipso muro stare Ulmae civitates octoginta quatuor simul. Dicitur enim, quod tanta sit, sicut de Ulma usque in Memmingen directe sursum per vallem Ileris, et hoc est verum; accipiendo mensuram Cayri ab horto balsami usque ad duo milliaria supra Pyramides, regum Aegypti sepulchra, ubi ruinae immensae sunt civitatis Thebae, et ab eo loco usque ad hortum balsami sunt vel aedificia vel ruinae vel plateae ad sex milliaria germanica. Habet autem tria non parva milliaria allemannica longitudinis in actu stantibus structuris cum suis plateis, et in latitudine unum et dimidium milliare. Quidam enim, qui id certum habebant, asserebant, civitatem illam jam actu stantem in latitudine duodecim millia centum septuaginta duos passus habere, in longitudine vero quindecim millia habere centum et septem passus, absque parte magna urbis, quae dicitur Turbii, in qua sunt sepulchra Soldanorum et Primatum, ut dictum supra fol. 98., quae pars apud nos ingentem faceret urbem, et absque castro Soldani, quod tantum in magnitudine spatium occupat cum sua circumferentia, quantum fere oppidum Ulmense,[TR64]vel pars altera oppidi Nurenbergensis. Nam Turbii sola dicitur habere quatuor millia et octingentos passus: eques enim sub quatuor horarum intervallo sine intermissione iter faciens longitudinem civitatis forte posset transire, ipsam vero totam in decem horis circuire cum equo currente. Si vero volumus ad urbis magnitudinem etiam computare suburbia, multo major erit, nam (b) ab horto balsami sunt horti pulcherrimi cum magnis palatiis et continuis usque Cayrum.

Haec urbs hodie tam magna est, quod Roma capere suis moenibus non posset solas moscheas vel Sarracenorum ecclesias, quae in ea sunt. Dicitur enim, quod in ea sint scilicet sexaginta millia moscheae cum turribus, inter quas XXIV-or[TR65]millia parochiales et contratae divisae, de quibus quatuor decem millia vectibus et seris et catenis ferreis de vico ad vicum protensis noctibus singulis clauduntur et ferreis portis secluduntur, ne populus contra populum insurgere valeat. Haec et quaelibet ecclesia suos sacerdotes et quaelibet contrata suos judices et consiliatores (habet).

Ecclesiae vel moscheae sunt quam plurimum pretiosissimae de polito et vario marmore intus et extra ornatae, et turres singulis moscheis coedificatae altae, rotundae et noctibus luminosae. Sunt enim turres illae, ut dixi, altae, et aliquae quatuor camerarum habent in altitudine, et semper in fine unius camerae est ab extra per gyrum turris unus circuitus, in quo circumeunt sacerdotes loco campanarum clamantes, ut dicetur; et de illis circuitibus sunt protensae phalangae, in quibus pendent lampades superius opertorio acuto contectae, ne ventus lumina exstinguat, et sole occidente accenduntur. In una autem turri plures, in alia pauciores lampades pendent. In aliqua pendent XL, in aliqua LX, in alia XX, secundum aliqua moschea dotata est. Tot autem lampades noctibus ardent in turribus et intra moscheas in illa civitate, quod paene in omnibus vicis illustratio sufficiens est, depellens tenebras, et videtur noctibus urbs ipsa esse ignea propter multitudinem luminum. Ascendi aliquando nocte in altanam domus et per urbem prospexi et nonnunquam propter excessivum ignem lampadum inhorrui. Dicunt pro vero viri Christiani experti, qui hoc viderunt, quod nullus rex in Christianitate, sive ille sive iste, possit per annum suis proventibus oleum solvere, quod in illa civitate consumitur in lampadibus.

Civitas habet in aliquibus suis partibus moenia alta de quadris et pretiosa, sed non ubique. Aedificia vero caetera, praeter moscheas et domus regias et palatia magnatum, sunt de foris satis exilia et turpia, utpote ex luto et latere exstructa, sed de intus comptius disposita sunt et ornata mansionibus et habitaculis, distincta picturis, et vel marmore vel gypso polita; non enim habent domus illae formas domorum nostrarum, quia non sunt aedificatae contra pluviam, vel contra nivem, nec contra frigora, quia haec numquam Aegyptum tangunt, sed contra solis aestum duntaxat prohibendum et contra furum et latronum incursum sunt factae: ideo communiter sunt domus superius apertae contra coelum, a parte tamen illa, qua sol illucet, est paries ductus sursum in altum contra solis radios. Notum est autem, si in nostris partibus nunquam timeretur pluvia vel nix, quod alio modo et leviori fierent aedificia. Aedificant autem lapidibus luteis, non in clibano sed solum ad solem decoctis, qui lateres, quam cito aqua exigua profunderentur, mox resolverentur; nam si contingeret pluviam fieri super Cairum ad duos continuos dies, sicut apud nos quandoque ad sex durat, tota quodammodo civitas sicut cera liquesceret et fieret cumulus fimi et limi de domibus depictis et deauratis, demtis moscheis et domibus regiis; caret enim regio illa lignis, ideo non sunt ibi structurae (durantes) sed luteae, nisi templa et palatia.

Olim erant in illa urbe monstruosa aedificia pretiosissima, unde tempore Augusti Caesaris Gallus poeta Foroliviensis, ibidem praetor, ex hac urbe abstulit obeliscos tres admirandos, quorum unus nunc in Vaticano ante templum divo Petro dicatum stat; alter in Circo Maximo; alius in Campo Martio locatus est, ut habet Jacobus Philippi in supp. Chronicorum sub temporibus ... Imperatoris. Quod autem superius dixi, hanc urbem majorem esse, quam aliquam civitatem orbis, non negavi, quin possibile sit, adhuc majorem in aliqua parte orbis esse, sed nobis non constat, nec aliquem vidi, qui majorem viderit, nec de majore in perigrinalibus legi, nisi in notula novae mappae mundi, quae supra Ptolemaeum multos orbi adjicit gradus. Et de quadam Orientis insula refert maxima Sypantya nomine, in qua dicunt urbem esse in triplo majorem quam nostra Cahirus. Dicunt autem chiromantici, geometrae (104 a) et mathematici nostri moderni, quod si illa Sypantya insula est in mundo in ea regione alta, sicut praedicta mappa habet, tunc necesse est ibi habitantes esse respectu nostri antipodes, quos tamen Augustinus de Civitate Dei Lib. XVI. c. 9. omnino negat esse in orbe, nec homines esse circumfusos orbi propter oceani impedimenta, quod in oppositam partem navigari nequaquam potest. De his vide in Spec. natur. L. VII. c. 10. Sed et frater Odorius ordinis Minorum in suo narratorio de multis civitatibus Orientis loquitur majoribus Cahiro, praesertim de Kansy, quae dicitur civitas coeli, ob sui incredibilem[TR66]magnitudinem, de qua mira dicit et rationem excedentia.

Muscheae multae valde sunt in hac urbe, sicut supra patet folio praecedenti. Dicitur autem templum Machometi nunc communiter moschea, quia ipsi Sarraceni haec sua oratoria muschheas[TR67]nominant, quos sacri canones nominant mesquitas, et aliquando inveni scriptum meskida pro mesquita, aliquando reperi mameria pro moschea. Hoc enim, quod nos basilicas aut ecclesias vocamus, hoc Sarraceni mesquitas vocant. De Ju. et Sar. Eccles. (?) in ele... ubi vide 5to,[TR68]et invenies multa de sacerdotibus Sarracenorum et de ritibus eorum.

Multitudo ergo tanta moschearum requirit multitudinem sacerdotum, sicut apud nos; ubi multae sunt ecclesiae, ibi sunt multi sacerdotes. Sunt autem moscheae templa, communiter rotunda, testudinata, interius vacua, sine altaribus, sine imaginibus sicut patet Parte 1. fol. 260, cum multis lampadibus in eis pendentibus et de turribus prominentibus et sunt istae moscheae per divites et potentes aedificatae, et cum provisione sacerdotum, pro quibus praebendae et beneficia sunt ordinata et urna lampadum. Sic etiam habent gymnasia ordinata, in quibus leguntur leges quaedam civiles, a regibus conscriptae et lectores beneficiis sunt provisi. Similiter et hospitalia bene provisa habent pro pauperibus et peregrinis; morituri enim hujusmodi ordinant et legant pro sua salute et ut memoria eorum maneat, quod potiorem esse aestimo causam.

Sunt autem inter eos triplices sacerdotes. Aliqui praesunt gymnasiis, et legunt in scholis jura et leges eorum, et quia doctiores sunt, ad regendum populum ordinantur, et vocantur Muderis. Docti vero et non ad regendum apti dicuntur Minetschum. Sunt autem aliqui docti ad hoc, ut pueris legant eosque in Alcorano instruant et hi vocantur Tamsman. Et omnes isti sunt liberi a servitute et oneribus communis populi, non tamen intromittunt se de moscheis.

Secundi sacerdotes inter Sarracenos dicuntur Sancti et non sunt docti nec stabiles, sed evagantur et mira faciunt in naturalibus actibus virtutum. Sanctiores tamen dicuntur Alhages, qui fuerunt ad sepulchrum Machometi in Meccha, qui viso sepulchro statim eruunt sibi oculos, ne post hoc alia videant, ne memoria sepulchri et Mahometi diminuatur. Aestimant etiam, quod res aliae non sunt dignae videri oculis illis, quibus datum est videre, sepulchrum Machometi.

Tertii sacerdotes ministri moschearum dicuntur Soqui et Vecten. Soqui sunt quasi plebani, Vecten autem quasi adjutores et capellani. Quaelibet autem moschea habet unum Soqui et plures Vecten, secundum moscheae solemnitatem.

Porro occupatio sacerdotum non est circa curam animarum in audientia confessionum et ministratione sacramentorum et visitatione infirmorum vel sepultura mortuorum, nec habent curam (b) multam de moscheis cum reliquiis et paramentis et sacrorum vasorum et altarium, de quibus omnibus nihil habetur apud eos, nec possunt pollui eorum templa, nec perdere sanctitatem, quam non acceperunt, sicut nec sacerdotes ordines aliquos sacros habent, sed committitur eis cura moschearum, qui doctiores et honestiores reputantur et illa commissio spectat ad patronum moscheae. Nullam enim differentiam sacerdotes eorum a communi populo nec ecclesiae eorum a domibus communibus habent. Orationum numerum statutum omnibus sicut alii complent etiam laborando; non vacant meditationibus, nec studio litterarum, sed solatio uxoris et filiorum et communis familiae, jumentorum quoque et possessionum mercantiae, usuris, venationibus et hujusmodi, sicut alii, vacant.

Officium Soqui est, in moschea sextis feriis praedicare et consilia poscentibus dare. Officium autem Vecten est, in turribus lampades accendere, in moschea et horis statutis professionem fidei eorum in turribus proclamare. Officium vero Alhages, qui et Nefes Ogli et Czaknuttar et multis aliis nominibus vocantur, secundum differentiam status eorum est, circumire patriam et exempla et verba hominibus praebere eosque in amore legis Machometi solidare. Hoc autem facientibus favet diabolus operibus eorum permittente Deo in damnationem infidelium, et in tribulationem ac tentationem fidelium. Nam per eos inaudita et admirabilia ac supernaturalia signa fiunt, qualia in Christianismo umquam facta legimus, tantaque potentia diaboli est in eis, ut videantur potius diaboli incarnati, quam homines. Et de his mendosis, vanis falsisque signis etiam dixi supra fol. 91. a et praecedenti. Ad tantam namque perfectionem patientiae, vel potius defectionem, aliqui eorum perveniunt, ut percussionibus, punctationibus, stimulationibus cum ferreis stimulis, incisionibus cum cultellulis, adustionibus, minus moveantur, quam lapis insensibilis, et illi patientiam suam venalem portant, eamque omnibus probandam exponunt. Alii ex eis magnam praeferunt virtutem abstinentiae, quorum aliqui rarissime comedunt aut bibunt. Aliqui autem, quod auditu horribile est, sine omni cibo et potu corporali vivunt sicut frater Nicolaus in Suecia:[TR69]Aliqui in extrema paupertate degunt, minus temporalia curantes, quam si non essent. Aliqui perpetuum silentium servant et illi nec cum Deo nec cum hominibus loquuntur nec orant et homines fugiunt. Aliqui Rinschler vocantur, qui visiones, revelationes, raptus, exstases percipiunt, et horum aliqui in civitatibus, aliqui in nemoribus morantur et ea, quae percipiunt, aliis dicunt et mira loquuntur et tales uxores non habent contra legem Machometi, qui omnibus praecipit matrimonium. Non enim legem curant, nec operibus, nec orationibus statutis instant, sed impulsus spiritus eorum sequuntur.

Sunt etiam inter eos multi coecati, quos Sanctos vocant, qui peregrinantes ad Machometi sepulchrum se ibi sponte excoecant eruentes oculos, putantes, caeteras res mundi indignas esse aspectu oculorum illorum, quibus sepulchrum Machometi, quod dignius coelo aestimant, est inspectum. Hoc nunquam legimus fecisse aliquem Christianum peregrinum in aspectu sanctissimi sepulchri Christi, sed bene legimus coecos ad tactum ejus illuminatos. Nec admitteret Christiana religio hujusmodi horridam devotionem, ut aliquis sibi eruat oculum, quo dominicum vidisset sepulchrum, sed admittit eruitionem oculi scandalizantis, Matthaei XVIII., ad debitum tamen intellectum. Democritus, Atheniensis philosophus, sibi ipsi eruisse oculos legitur propter tres causas: 1) ut vegetatiores cogitationes haberet et sine impedimento visus et rerum corporalium contemplationi liberius insisteret; 2) ne videret bene esse malis hominibus, quorum prospectum tantum invidit; 3) se excoecavit, quia mulieres sine concupiscentia adspicere non potuit; 4) tamen causam praecipuam esse puto, quia sic excoecari meruit, qui magicas tenebras oculis humanis invexit, easque post Zoroastrem ampliavit et dilatavit. Sic tanto desiderio videntes Machometi fanum merentur justo Dei judicio perdere visum. Dicunt etiam, imo (105 a) fabulose confingunt, quod inter eos sint quam plures utriusque sexus homines, qui concepti et nati sint sine virili semine, Deo insufflante in venires quarundam foeminarum, ex quibus sancti generentur pueri Sarraceni. Idcirco, quia beatam Mariam Virginem sic concepisse credunt, Christum Dominum nostrum Ruchella appellant, quod idem est, quod flatus Dei; corporalia enim non transcendunt, ideo Deum corporali flatu in quasdam foeminas sufflare dicunt et eas sic impraegnari; propter quod non est insolitum apud eos, quando audiunt a Christianis, Christum conceptum et natum ex Maria Virgine, sine humano semine. Satanas enim solutus est et permissus a Deo operari maxima et mendacissima, de quibus pulcher tractatus compositus est.

Redeundum ad propositum de officiis illorum, qui praesunt moscheis. Soqui sacerdotes praedicant et consilia dant. Nam sextam feriam celebrem habent Sarraceni in Veneris honorem et in ea ad orationem conveniunt in principalem moscheam tempore meridionali et oratione peracta surgit Soqui et praedicat de commendatione legis Machometi, vel de pace civium et de Christianorum feritate animando eos ad bellum contra eos et hujusmodi. Post sermonem fiunt elemosynae pauperibus. Post haec, si qui habent dubia, accedunt ad Soqui et eis resolvit. Officium autem Vecten est lampades ascendere, aedem mundare, in turribus quinque vicibus per diem naturalem professionem fidei, supra quam tota eorum lex est fundata, proclamare et populum ad orationem invitare clamore suo. Statuit enim Machometus, ut populus suae sectae quinquies oraret per diem, accipiens medium numerum Christianorum et Judaeorum orationum. Christiani enim septies orant, Judaei trinies; ne ergo videatur christianizare aut judaizare, alium numerum orationum instituit. Sic etiam, quia Christiani diem solis celebrant et Judaei diem Saturni, ipse diem Veneris accepit, ne cum eis conveniret. Et quia Christiani ad sua divina convocant populum campanis et Judaei cornibus, ipse medio uti volens sacerdotum clamore convocari populum mandavit. Et quia Christiani orant ad ortum solis, Judaei vero ad occasum, ideo, ne conveniret, ordinavit, suos orare ad meridiem. Et ita in omnibus quaesivit extranea media inter Christianos et Judaeos.

Porro tempus primae orationis Sarracenorum est ortus solis; tum enim Soqui vel Vecten turrem ascendit et obstructis auribus cum digitis, ut altius clamare valeat, magno ululatu sine omni melodia clamat haec vociferans: la yllahah illalach Mehemmet rezullach. Hoc vult dicere secundum communem opinionem: Deus est verus et Machomet est propheta ejus major. Statim autem, ut auditum fuerit, surgunt omnes et orationem faciunt per quatuor erket et duo czalamat. Erket est geminata inclinatio[TR70]cum totidem prostrationibus. Czalamat autem est ipsa secreta oratio, quam facit sedendo post quodlibet Erket cum salutatione a dextris et sinistris et impressione pacis, quam utraque manu in faciem obducendo facit. De hoc etiam dixi P. 1. fol. 86. A.

Tempus secundae orationis est circa meridiem, et iterum Vecten adscendit turrem, clamans sicut prius et invitans ad orationem, dicens: haya la sala hahya la fala. Quod tantum est: Venite ad orationes vestras, ad praefectum vestrum. His auditis iterum singuli ad genuflexiones consurgunt et illa oratio habet decem Erket et quinque Czalamat.

Tempus tertiae orationis est in declinatione solis, tempore vespertino; tunc iterum, sicut in principio proclamata fidei professione addit: Zog (b) hinhalla bille dille etc., quod tantum est: Sit honor et laus deo et sibi gratias referimus, quia non est alius praeter eum.. Haec oratio vespertina habet octo Erket et quatuor Czalamat.

Tempus quartae orationis est in occasu solis, ad quem adscendit Vecten turrem et praemissa clamosa professione annectit: Aldama hylmetzem hallahu hakybar etc. id est: magnus est Deus et non est alius nisi Deus. Ad hunc clamorem cuncti surgunt et orant; et habet haec oratio quinque Erket et tria Czalamat.

Tempus quintae et ultimae orationis est post coenam hora tardiori, ingruentibus tenebris, et tunc clamat prolixius, post confessionem multa addens de morte recogitanda, dicens: Sanga caffil olma janar gissi gelle hax se dule halla hullala le hylle hyllala et caetera. Quod tantum est: Non est alius, nisi unus Deus, ejus Machometus nuntius verus, hoc testicamur semper, et aperi oculos et considera, quia mortalis es etc. Haec oratio prolixior est et habet XV Erket et VIII Czalamat. Hae exclamationes in omnibus moschearum turribus fiunt praefatis horis simul et semel. Unde Cairi in illis horis tantus clamor est, quod audiens Christianus turbatur, et ad clamorem unusquisque in sua parochia, tenetur surgere et orare modo praedicto, nec aliquo labore aut occupatione dimittunt, nisi labor non patiatur et tunc postea complent. De his sacerdotibus et eorum officiis, et de horis orationum et de clamoribus in turribus, de turrium dispositione, vide de Jud. et Sarrac. Cedit(?) quaedam in Clem. et ibidem in glo., ubi etiam sacerdotes Sarracenorum nominantur Zabazalla, quod tamen correctum est per thesaurarium, et pro dicto (?) Soqui vel Soqua aliquando reperi Faqui vel Faqua.

De nominatis autem sacerdotibus et aliis secundum morem eorum religiosis est Cairi maxima multitudo, quia in nullo loco mundi viget tantus cultus Machometi, sicut ibi. Unde Soldanus inter Machometistas reputatur sicut Papa inter Christianos et Cairus sicut Roma. Turcus vero sicut Imperator et Constantinopolis sicut urbs Imperatoris. Item, Cairus est universitas studentium in lege Machometi, ad, quam confluunt de universo paganismo studere volentes, nec est in mundo universitas tot suppositorum, sicut illa. Ibi disputant[TR71]de Alcorano, et sunt duae viae inter eos diversae, Alhagesitarum et Soquitarum. Primi exponunt Alcoranum spiritualiter, secundum phantasias, quas percipiunt in suis raptibus, et dicunt se non obligatos ad observantias Alcorani communes, utpote de accipiendis uxoribus et de orationibus etc., similis in hoc Beghardis nostris haereticis, de quibus habetur in Titulo de haeret. C. ad nostram etc., qui dicunt, se legibus evangelii et ecclesiae non adstrictos. Soqui vero omnia praedicant servanda ad litteram, ipsam tamen litteram Alcorani, quia in plerisque locis turpis, bestialis et inhumana est, modificant et exponunt. Utraque autem via in multas est sectas divisa, et praeter communem infidelitatem haereses multae sunt inter eos, nec potest Alcoranus exponi, quin appareant fatuitates, quas praetendit. Est enim Alcoranus quaedam inordinata compilatio de diversis sumta divinis libris, mutatis verbis et sententiis veritatis, in quadam venustate sermonis. Nam ubi de propriis agit compilator, nefanda et turpia continet contra Dei leges et naturae honestatem, ita ut hominum aures audire talia abhorrescant et ipsa natura abominetur. Sed ubi de divinis auctor loquitur, verba continet ita pia et devota, quod ad lachrymas excitat devotionem et fidem. At vero ubi de Domino Jesu occurrit sermo, ita devota narrat et pia, quod semper possem credere, verba illa veriora esse, quam sancti evangelii textum. Multa commendabilia loquitur de Christo Domino, nominans eum frequenter Ruchella, i. e. Dei verbum, Dei spiritum etc., et de beata Virgine, de Apostolis et de Evangelio, de quo XIX habet fidelissima testimonia, quae habentur in libro de notitia Alcorani; et alia multa in fidei nostrae exaltationem. Quapropter omnibus modis praecavent Sarraceni, ne liber ille ad manus Christianorum deveniat et ne intremus templa eorum. Et in hoc imitantur gentiles idololatras, de quibus Augustinus Lib. 10. de Civitate Dei c. 31. dicit, quod theletas et mysteria incluserint parietibus, nec licuit de eis loqui, quia deprehensi fuissent errores, si publice de eis disputassent (106 a) et origines deorum in notitiam populi devenissent, quia fuerunt puri homines, ut Jupiter, Saturnus etc., quos homines e coelo venisse credebant. Et ideo Aegyptii in omni templo habebant simulacrum Isis et Serapis, digitum ori habens impositum, ad innuendum silentium, ne quis eos homines diceret fuisse, et qui hoc diceret, capite privaretur. Et Valerius Libro 1. narrat, quod Tarquinius rex jussit Marcum in aquam projici, pro eo, quia librum suae custodiae commissum, in quo mysteria sacrorum gentilium continebantur, transscribendum cuidam credidit. Sic et illi Sarraceni librum Machometi occultant. Et quamvis omnibus modis occultent eum a Christianis, dudum tamen Christiani eum habuerunt. Nam quidam frater ordinis Praedicatorum, Ricoldus nomine, nescio quo colore diu moratus in Baldach, ubi praecipuum studium Sarracenorum est in lege Mahometi, ad plenum eruditus in lingua Arabica Alcoranum, contra ejus ineptias pulchra scripsit, ut habet dominus Nicolaus de Cusa Cardinalis in prologo libri de cribratione Alcorani. Sed et Sanctus Thomas contra eum scripsit ad cantorem Antiochenum de rationibus fidei. Et Cardinalis ordinis nostri de Turrecremata etiam contra Alcoran tractatum composuit. Et quidam frater minor in libro de fortalitio fidei multa contra eum invehit. Sed ultimo dominus Nicolaus de Cusa Cardinalis ineptias Alcorani et stultitias omnes detexit, librum nobilem contra eum scribens trium partium et multorum capitulorum, in quo, qui voluerit, poterit videre fatuissimos errores inter eximias laudes Christi, beatae Mariae, Johannis Baptistae, Elizabeth, Apostolorum et Evangelii, quae omnia valde in eo laudantur, cum immixtis pestiferis erroribus. De vita aeterna loquitur, de Inferno et Paradiso et saepe de extremo judicio et de miraculis Christi et sanctitate eum imitantium. Sed in tota serie Alcoran numquam fit mentio de passione et cruce Christi, in quo tamen est salus, vita el resurrectio nostra et omnium sacramentorum efficacia, et scripturarum adimpletio. Ex quo patet falsitas. Sicut autem abscondunt illum librum a nobis, ne eorum fatuitates deprehendamus, sic eorum doctores praecavent et prohibent Sarracenis, ne Evangelium legant et ne philosophiam addiscant, quia per utrumque recessus ab Alcorano pararetur. Sed et hoc compertum habemus, quod eorum prudentes Evangelium et Pauli epistolas frequenter et libenter legant occulte tamen et clam; tamen nulla ratione illam sectam retinent, et sub poena mortis prohibent, ne quis Evangelium legat aut praedicationem audiat, sed praedicantes mox trucidant.

Moscheas etiam vel ecclesias suas nobis claudunt et nequaquam intromittunt et intraeuntes Christianos perimunt, maxime quando quis ingreditur tempore, quando orant et praedicant, ne audiamus eorum fatuitates et videamus eorum turpitudines. Credo enim, quamvis non legerim, ex quo ita occultant res suas a nobis, quod aliqua turpia ibi agantur, quae nos latere volunt. Sicut Augustinus, ubi supra, refert de gentilium sacerdotibus, qui celabant vulgo theletas, i. e. purgationes quasdam; faciebant enim in occulto sacrificia quaedam nefanda omnino, quae populus horruisset si ad ejus notionem pervenissent. Immolabant enim in occulto saepissime infantes et mulieres praegnantes et multa talia horrenda in occulto faciebant. Sicut legimus de Juliano Caesare, qui hic apud Carras occulte in templo suspendit mulierem ad capillos, eamque divisit per medium et in jecore ejus quaesivit scientiam futuri eventus belli. Et Eusebius narrat de Maxentio, qui quaesivit mulieres nobiles praegnantes, easque per medium scidit et in extis infantum divinationes quaesivit. Sic profecto suspectos habeo Sarracenos de aliquibus occultis turpitudinibus, quamvis ritus in se manifeste sit pessimus et turpissimus.

Porro patres Veteris Testamenti etiam habebant quaedam occulta, ut Sanctum Sanctorum, ad quod non nisi summus sacerdos ingrediebatur semel in anno, ut dicitur Hebr. IX. 25. Et arcam testamenti, quae prohibita fuit communi populo videri sub poena mortis, ut habetur Numer. 4. Sed ibi nulla fuit turpitudo, sed insignia fiebant. Apud nos nihil occultum est et omnia patent, sacramenta, omnia mysteria aperta sunt, leges nostrae omnibus praedicantur. Sed hoc est bene verum, quod nostra sanctissima sacramenta sunt nimis communia, in tantum ut pereat quasi omnis reverentia saecularium ad ea; quod praecavent Graeci, quos in hoc laudo, quia missas suas celebrant circumdati cortinis et conclusi ostiis, ne populus irreverentiam concipiat, sicut apud nos contingit.

Ecce, frater, quomodo iterum per diversa evagatus sum, cum tamen solum hoc intenderim demonstrare, quod multitudo moschearum arguit magnitudinem ingentem civitatis Cairi et multitudinem populorum ex multitudine sacerdotum. Si enim sunt, ut dicitur, sexaginta millia moscheae, ut dictum est supra fol. 93., et quaelibet moschea habet ad minus duos sacerdotes, Soqui et Vecten, ecce quantus numerus sacerdotum, demtis Algahes (Alhages) et Nefes et caeteris judicibus, magistris et studentibus resultat.

(b) In hac urbe Cairi est multitudo maxima hominum de omni gente, quae sub coelo est, primi tamen et domini urbis dicuntur Mamaluci, id est, armati, qui potentia et armis subjectam habent patriam; modo autem omnes Mamaluci sunt abnegati Christiani, quorum, heu, tanta est multitudo facta, quod omne dominium Aegypti et Syriae de Sarracenorum manibus subtraxerunt, nec est amplius aliquis Mamalucus in patria, nisi abnegatus Christianus, nec sinunt Sarracenos militare aut arma ferre, quantumcunque sint bellicosi. Insuper ad hoc deventum est, crescente multitudine abnegatorum Christianorum et apostatarum, quod nullum Soldanum aut Aegypti regem constituunt, nisi abnegatum Christianum, quod non multo tempore fuit, nec est eis statutum, sed multitudo maxima apostatarum id fecit, quod est Sarracenis maxima poena et Christianis ingens et vituperabilis ignominia et fidei nostrae gravis ruina.

Ordinaverunt ergo, quod sit nullus Soldanus, nisi fuerit prius Christianus et post abnegationem fidei fuerit bis venditus, ut nullus homo vilis trepidet venire ad eos. Verum ne regi et eis ignominiosum videretur haec vilis conditio Soldani, factum ornaverunt historia sic paginis: dicunt enim, quod Soldanus, rex Aegypti, sit successor Joseph, quem Pharao constituit dominum terrae, postquam recessit a fratribus suis et postquam bis venditus fuit, 1. Ismaelitis, 2. Potipharo principi exercitus Pharaonis, ut habetur Geneseos 37. et 39. Sic dicunt, nullum debere esse Soldanum, nisi qui a fratribus suis Christianis recesserit et bis venditus fuerit. Puto autem, quod hanc binam venditionem addiderint ad quietandum Sarracenos, quia de primo non fuissent contenti. Insuper ordinaverunt isti apostatae, quod nullum officium reipublicae notabile committitur, nisi alicui Mamaluco, unde praefecti, advocati et principes, vel duces exercituum et comitatuum rectores per totam terram Soldani sunt omnes Mamaluci. Unde[TR72]haec dominatio, libertas et spes ad altiora veniendi multos Christianos abducit, sed et emolumentum et quottidianum stipendium, otium et carnalitas et uxorum pluralitas plures emigrare a fide facit. Quam statim enim quis fidem abnegat, provisionem habet et stipendium, et dominus est caeterorum. Unde[TR73]creduntur Cairi esse ultra XXX millia Mamalucos, servos Soldani, quorum omnium ipse Soldanus haeres est, nec filius Mamaluci succedere in bonis paternis permittitur, nec pro Mamaluco tenetur nisi Christianus fuerit et negaverit. Ideo ex industria natos suos baptizari baptismo Christi permittunt Mamaluci et grandiusculos in fide Christi instrui faciunt, et dum ad discretionis annos perveniunt, inducuntur per praeeuntem ad publice abnegandam fidem et hoc facto succedere potest patri, et esse Mamalucus; unde juvenes hoc scientes cum magno desiderio optant citius advenire tempus suae abnegationis, ut possint equitare et arma ferre. Et ex hoc crescit in dies numerus Mamalucorum.

(107 a) Isti Mamaluci sunt in armis promptissimi, nam omni septimana tribus vicibus in planitie grandi sub castro Soldani in rebus bellicis se exercitant diversis modis et quasi torneamenta quottidiana ibi celebrant, illi gladiis dimicant, isti simul cursitant equestres et pedestres, isti arcubus sagittas jaciunt, jactantur lapidibus, levant onera, congressiones jocosas faciunt, cum exercitibus sibi invicem occurrentes sicut inimicis, et in his jocis non habent nec loricas, nec thoraces, nec galeas, sed tamen clipeos et scuta habent, quibus ictus contrafactos recipiunt; clipei autem eorum sunt fortissimi, longi et depicti cum signo Soldani, quod est calix aureus in campo blavio et cum scriptura hujusmodi: Legala piste ha lala. Quod tantum sonat: Non est alius victor, nisi solus deus.

De calice dicunt, quod quidam Christianus rex captus quondam a Soldano hoc modo redemit se, quod promisit Soldano, quod sibi suum Deum tradere vellet pro pignore, quousque solvere posset debitum, tradiditque ei eucharistiae sacramentum in calice. Rex autem Soldanus in Christianorum improperium depingi fecit calicem in clipeos, quibus expugnare conabatur Christianos, et ab illo tempore usque hodie omnes Soldani utuntur illo signo, nec aliud signum apparet in quocumque clipeo, sed omnes eadem pictura rutilant. Non sic apud Christianos armatos, quorum clipei mulierum formas continent et leonum, ursorum, canum, asinorum et aliarum bestiarum et nihil divinum nec in picturis nec in scripturis relucet.

Porro non omnes Mamaluci aulici simul congrediuntur, sed sunt divisi in tres exercitus secundum tres dominos, ad quorum nutum dependet tota respublica regni. Primus et principalis Soldanus est, cui semper adsunt et serviunt XVI millia Mamaluci. Hi in campo praedicto latissimo locum proprium habent sui exercitii. Secundus est dominus Diodar, qui habet tria millia Mamalucorum sibi obsequentium et illi etiam habent planum proprium, ad se probandum. Tertius est Miraldus cum duobus millibus Mamalucis, qui plateam etiam habent singularem pro suis jocis. Jocantur autem simul cum maximo periculo, nec est dies exercitiorum, in quo non plures succumbant in illis animosis congressibus; ibi autem minor cura est de hominis exstinctione, quam si pullus occidatur. Statim autem uno Mamaluco pereunte subrogatur alius apostata. Caeteri vero inferiores domini cum suis Mamalucis quottidie ad spectacula procedunt jam dictorum trium dominorum, servientes Soldano, qui omnibus praefatis stipendia distribuit.

Dicto de sacerdotibus Cairi et Mamalucis et Soldano nunc de Sarracenis veris civibus urbis restat dicendum, quibus praecipue Machometus legem suam dedit. Sunt enim triplices Sarraceni, veri, praesumti et additi. Veri Sarraceni sunt illi, qui de Sara uxore Abrahami sunt exorti, sicut solum Judaei de semine Isaac et Jacob et XII patriarcharum. (b) Sarraceni dicuntur tamquam de Sara procreati, qui appellantur filii Israël et non Sarraceni, licet sint. De quibus jam non loquimur; dum autem de eis locutio fit, a nominibus aliis denominantur, ut Israelita ab Israel, vel Judaei a Juda, nec consueverunt dici Sarraceni a Sara, quamquam de ea sint. Secundi Sarraceni sunt Sarraceni praesumti, qui sibi usurpaverunt hoc nomen, seque jactant genitos a Sara et sine re in nomine gloriantur, cum Agar eorum fuerit genetrix et potius ac verius sint et dicantur Ismaelitae, a patre eorum Ismaële, vel Agareni ab Agar, sicut habetur Genes. 17. De hoc habetur Galat. 4. et Psalm 82. loquitur de Agarenis, et Baruch 10. et in multis locis de filiis Agar fit mentio. Quod autem Agareni sint aut Ismaëlitae, patet ex ritu circumcisionis, non enim circumcidunt secundum legem Moysi die VIII. sed anno XIV., ut Ismael pater eorum, ut habetur Genes. 17. Sed nec praeceptor eorum Machometus circumcisus legitur fuisse, ut dicitur de Cribrat. Alcorani cap. 18. lib. 3. Qui tandem in superbiam elati, eo quod essent filii Abraham, verecundabantur se denominari ab ancilla legitimae uxoris, ancilla Abrahae, videruntque, quod nulla gens a legitima sortita est nomen, hoc nomen sibi Sarraceni acceperunt abjecto nomine suae naturalis matris. Et ita illi Agareni dicuntur et multo tempore dicti sunt Sarraceni praesumti.

Tertii Sarraceni additi sunt Mamaluci, qui fuerunt Christiani et abjecto nomine Christi cum fide ad errores Sarracenorum sunt conversi eisque additi. Sic et aliae gentes eis adhaerentes relictis propriis ritibus dicuntur Sarraceni additi. Hi Sarraceni cum secundis in tantum multiplicati sunt, quod repleverint Asiam totam quasi Minorem et magnam partem Europae et dicuntur Sarraceni Turcomanni, quos nos Turcos dicimus, sub imperatore Turcorum degentes et partes fidelium sine cessatione invadentes. Asiam etiam majorem nobis notam undique occupaverunt, Cappadociam, Syriam, Palaestinam, terram sanctam, Mesopotamiam, Chaldaeam, Assyriam, Persidem, Mediam, Arabiam et Aegyptum, maximas regiones Orientis. Et illi dicuntur Sarraceni Soldanini, quia subsunt imperio Soldani regis Aegypti. Sed et Africam totam possederunt jam multis temporibus. Et illi Affri dicuntur Sarraceni Marrochiani, Austrum occupantes. Sic ergo maledicta gens illa per Machometi industriam possidet Aquilonem, Austrum et Orientem, quae omnia de manibus Christianorum avulsit et in suam ditionem redegit, mansitque duntaxat angulus Occidentis tantum fidelibus.

Hi praefati Sarraceni omnes subditi sunt Machometi legibus spurcissimis. Quamvis enim idola non adorent eaque et cultum eorum non patiantur, aeque tamen mali sunt sicut idolatrae et peccatores non minus coram Domino, et autoritatibus sacris firmatus dicere audeo, quod Machometi sectatores Sarraceni sunt pejores, quam idolorum manifesti cultores et gravius peccant, magisque Deum offendunt. Quod aequentur idololatris in peccato, patet auct. Jeronym. Serm. 1. Gal. IV. Quomodo convertimur iterum ad infirma et aegra elementa legis dicentis: Observantia legis veteris, cui tunc dediti erant, peccatum paene par servituti idolorum. Et alio verbo ibidem: Non distat lex post Christum ab antiqua idololatria. Et si dicatur, ibi colitur Deus, hic vero diabolus. Deinde, quod quamvis hic, s. in lege, colatur Deus, tamen non eodem modo, quo debet. Et doctor sanctus 22. qu. 14. ar. 3 ad 3 dicit: quod observatio legis non est omnino aequalis idololatriae secundum genus peccati, sed aequalis paene, quia utrumque est species pestiferae (108 a) superstitionis. Ex quibus sic procedo: si Judaeorum peccatum, quo observant veterem legem tempore gratiae, est par et aequale paene peccato idololatriae et servituti idolorum, sequitur de necessitate, quod peccatum et infidelitas perfidorum Sarracenorum, observantium legem Machometi, non modo aequiparatur idololatriae, sed in malitia excedit. Constat nimirum, sectam Sarracenorum perversissimam non fuisse a Deo umquam datam, nec pro aliquo tempore bonam, sed superstitiosam et falsam semper, legi quoque tam veteri quam novae contrariam et blasphemantem, atque a cultu Dei et vera fide abducentem. Quae omnia longe excedunt observantiam legis veteris Judaeorum, quam tempore gratiae adhuc observant, utpote quorum lex a Deo est data, pro tempore suo bona et necessaria illi populo tunc observanda, vera semper et legi novae non contraria, nec ipsa lex vetus blasphemat, sed figurat legem gratiae et veritatis, nec quantum in se est avertit a cultu divino, neque abducit, sed potius inducit, si vere intelligatur ad veram fidem catholicam. Sed si perlustretur lex Machometi in Alcorano, omnia praedicta et plura nefanda reperiuntur quibusdam bonis permixta et laudibus Christi et beatae Virginis Mariae et Evangelii, sed et fidem Christi dicit solam in finem mansuram in mundo, ut patet de Cribrat. Alcorani LIII. c. 17., et infinitos errores implicat, ut patet P. 1. fol. 291. B. Est enim secta illa quasi caput omnium praeteritarum et ad effectum malitiae in tantum pervenit, ut jam ecclesiae preces ei ad salutem nequaquam prosint. Indicium divini odii ad sectam illam est, quod Deus promisit, ut cultoris Dei nomen usurpare sibi praesumeret, quod quantum apparet in hoc, quod potius voluit, ut idola colerentur, quam quod a reprobis coleretur Deus, cujus mysterium ignorant: minor est enim culpa idololatriae, quam Deum ficte colere, unde plures idololatrae fidem Christi receperunt, de ficte autem Deum colentibus rarissime convertuntur. De his vide latius in Tract. Fratris N. inter Turcos captivi Ordinis Praedicatorum, qui de vita, moribus et cultu Sarracenorum et Turcorum mira expertus scribit.

Porro unam observantiam servant de qua nostri plurimum mirantur, quia scilicet vino pro potu non utuntur in omnibus suis regionibus et utentes eo pro tempore tamquam transgressores habentur legis Machometi, qui hoc mandavit. De causa autem lationis illius legis nostri multa scribunt. Ipsi vero dicunt, quod quia vini potus ratus est usum rationis privare et corpora sordida reddere, ideo non licet eis bibere; abstinent enim multum diligenter ab his, quae corpora foeda et immunda facere possunt, sicut vini usus facit. Unde sententia: Quid turpius ebrioso, cui foetor in ore, tremor in corpore ejus, mens alienatur, facies transformatur? Inductus autem fuit Machometus ad statuendam illam legem primo et principaliter a diaboli persuasione, qui mediante Machometi immanissima tentatione turbare fideles conabatur, virtuosa scilicet apparentia et falsa sapientia, quam per vini abstinentiam in Sarracenis radicare sciebat, sicut et vera vita virtuosa et sapientia ac devotio faciliter in non utentibus vino crescit. Ut ergo Sarraceni liberius animum transferrent ad illas fictiones et materialem quandam maturitatem et corporalem aptitudinem acquirerent, qua vacare possent virtuosis apparentiis, vinum eis, quod laetificat etiam probos et bonos, inhibuit. Sunt enim in exterioribus multum disciplinati et (b) compositi, tranquilli, benigni, inter se pacifici, patientes et humiles in vestitu, in aedificiis et in orationibus assidui, ac si essent regulam alicujus religionis professi. Ad haec autem omnia et hujusmodi valde juvat vitatio potus vini. Haec ergo eorum maturitas et virtuosa apparentia multos Christianos in fide nostra titubare fecit et multos seduxit majusque nocumentum fidelibus intulit, quam umquam tyrannorum persecutio fecerit. Non enim patiuntur difficultates in exterioribus actibus virtutum, quia permissione divina diabolica virtute aguntur magis quam agunt in sui obdurationem et in fidelium Christi terrorem ac saevissimam tentationem. Ad hujus rei autem confirmationem inducit Machometus in Alcorano suo phantasticam et diabolicam revelationem. Dicit enim, se raptum fuisse in coelum quadam vice et ibi simul invenit Abraham, Moysem et Jesum filium Mariae; instructus autem ab eis, qualiter Sarracenos docere deberet, obtulit ei Abraham vas plenum lacte, Moyses vas vini, Jesus vas aquae; cumque dubitaret, de quo vase bibere deberet, vox venit dicens: si vas lactis elegeris, submergeris; si autem vas vini acceperis, tu et omnis populus tuus peribit; si autem vas aquae a Jesu acceperis, in perpetuum ad Deum dirigeris et filios Jesu ad te trahes. Ex hac visione aut verius fictione dicunt Sarraceni Jesum magis fidelem quam Abraham aut Moysen, qui Machometem fallere volebant, quia, si cum uno eorum bibisset, periisset. Et ex hoc sunt nobis hodie magis humani, quam Judaeis.

Aliam fatuam historiam inducit in eodem, dicens: videns Deus multam hominum malitiam in terra misit duos angelos in terram ad faciendum justitiam et bonitatem in terra. Qui ingressi domum cujusdam viduae juvenis apud eam hospitati sunt, vidua autem inter fercula suis hospitibus vinum obtulit eosque inebriavit. Quo facto negotium eis a Deo commissum neglexerunt et in contrarium sensum versi viduam ad commixtionem cum eis sollicitaverunt, promittentes ei dare, si consensum praeberet, quidquid peteret. Mulier ergo petivit eos, ut ostenderent sibi viam in coelum, quam Deus ibi videns et casum agnoscens maledixit vino et omnibus eo utentibus et duos illos angelos Machometo cernente ad pedes suspendit eosque durissime torsit, dicens, consimiliter poena mulctandos omnes vino utentes.

Secundo vinum prohibuit propter stultam promissionem. Scribit enim in Alcorano, sibi et omnibus a vino abstinentibus multa promissa in alia vita. Asserit enim quod ultima eorum beatitudo consistat in comedendo et bibendo, luxuriando, dominando etc., quae omnia promittuntur abstinentibus a vino.

Tertio ex praesumtione et superbia haec lex edita est. Audivit enim, quod lex Nazarenorum vini inhibitionem habuit; ideo omnes suos Nazaraeos esse voluit. De lege Nazaraeorum habetur Num. VI. Insuper sacerdotibus in templo ministrantibus vinum interdictum fuit, Levit. X. Se ergo non minus familiarem Deo aestimavit eis, ideo legem illam omnibus statuit. Ex suberbia etiam, quia semper singularis esse voluit, ideo singularia (109 a) praecepit, nam Judaeis vini usus non fuit prohibetur, nec Christianis; ideo pro differentia ab utrisque hoc praeceptum dedit.

Quarto ex quadam tristitia vinum interdixit et prima causa prohibitionis in ordine: dicunt enim, quod Machometus ante legem hanc fuerit homo ebriosissimus et in cultu Bacchi aut Liberi patris assiduus, incipiens autem suos errores seminare assumsit in collegam filium sororis suae sibi dilectissimum et unum famulum cubicularium; illi autem saepe discordabant et littigia quottidiana habebant, nec aliqua arte poterat eos Machometus concordare. Porro omni sero aestuabat Machometus vino et saepe in furia vini surgebat insaniens et cum gladio parietes impetens, putans se aliquem interficere. Quadam autem nocte, temulento Machometo jacente, surrexit servus et accepto gladio Machometi eum in filium sororis mersit et occidit ignorante Machometo; mane facto, cum mortuum illum in lectu vidisset, perterritus interrogat, quis hoc fecerit? Respondit, vosque, inquit, fecistis vino inebriatus. Cui contristatus Machometus dixit: ego non feci, quia dilectissimus mihi fuit, sed vinum fecit, quod ab hac hora usque in sempiternum non bibam et ita ulterius a vino abstinuit suisque etiam ejus potum interdixit, ne homicidia talia amplius contingerent. Unde ex tunc vinum auctoritate prophetiae excommunicavit et anthematizat calcatores uvarum et omnes vini collectores, emtores, potatores et ejus in domibus suis conservatores, quos omnes tamquam arma ad homicidia perpetranda accipientes puniri mandavit. Quanti enim interficiantur quottidie in conviviis vini usque ad nauseam audimus et legimus; in vetustissimis etiam Legendis habemus, quod Bacchus, qui primus Thebanis usum vini dedit vitesque primo in Graecia plantavit, habuit filium, nomine Icarum, cui pater potestatem dedit, ut vinum mortalibus praeberet; qui cum rusticis messoribus suis vinum exhibuisset et insueti ultra mensuram sumsissent ebrii facti existimabant, quod sibi venenum esset propinatum, ideo contra Icarum surrexerunt, eumque interfecerunt: ejus canis a cadavere non recessit, tandem autem fame coactus cucurrit in domum et accepto a filia Icari pane ad cadaver rediit, quem mox filia secuta fuit. Quae videns rem gestam prae moerore ad arborem ibi stantem se suspendit.

Hanc ergo legem de non bibendo vinum strictissime servant Sarraceni, sicut Rechabitae ad praeceptum Jonadab patris sui abstinebant a vino, ut habetur Jerem. 35., minusque Dei praecepta curabant, quam sui patris traditionem; sic et illi faciunt. Nonnullis tamen videtur, quod vini usus continuus numquam fuerit in Oriente et quod alias apud eos servaretur ex consuetudine, non enim possunt Orientales vino uti sicut nos, quia patria et regio est calidissima et vina ibi crescentia sunt fortissima, nec est proportio naturae hominis et vini, ut sit suus continuus potus, sed solum pro aliquo tempore et pro quadam solennitate. Et tantum de Sarracenis dictum sufficiat.

Tanti autem in Cairo sunt, quod eorum non est numerus. Praeter hos autem et Mamalucos sunt ibi ultra XXII millia Christianorum Orientalium Graecorum et XV millia Judaeorum et XX millia Maurorum et aliorum. Sarracenorum autem, Arabum et Tartarorum et Aethiopum et Aegyptiorum, Samaritarum et Turcorum et aliarum peregrinarum gentium non est numerus. Plures ibi degunt homines utriusque sexus, qui non habent nec habuerunt umquam domum, nec casulam, nec lectum vel (b) etiam locum aliquem proprium ad manendum, quam Venetiis sunt homines in toto simul. Sunt enim intra urbem magnae plateae, in quibus pauperes noctibus sub divo dormiunt, diebus vero sedent et aliquid laborant. Ibi pauperum puerperae in publica pariunt platea, nisi forte aliquae foeminae accurrentes velaminibus contegant.

Sunt praeterea in illa urbe necessario multi coqui communes, quia in domibus homines non coquunt singulariter nec ignes accendunt, sed de pategis coquorum cibos recipiunt. Dicitur autem, quod numerus coquorum communium, habentium coquinas proprias et de arte coquendi se nutrientium,[TR74]ascendat supra XII millia. Sunt autem tres causae, quare in domibus non coquunt. Prima est munditia, nam coqui publici, si lucrari volunt pecunias, oportet quod sint mundi, quia ab immundo nemo emeret et haec munditia servari in domo non posset. Secunda causa propter foeminarum abominationem, nullo enim modo possunt manducare[TR75]a foemina coctos cibos vel contrectatos; ideo nulla mulier ignibus, ubi cibi coquuntur, appropinquare audet, nec est aliqua Orientalis mulier, quae parare sciet offam, aut infantis babbam. Si ergo in domibus fierint cocturae, sine mulieribus coquina non posset esse. Tertia causa est lignorum defectus, quia Orientales regiones illae carent silvis et lignis et ligna ibi libra mensurata venduntur care. Si ergo Cairi in domibus singulis fierent cocturae, sicut apud nos, omnia ligna Orientis non sufficerent pro illa sola civitate.

Insuper absque illis communibus coquis sunt alii coqui minores et pauperes, domibus et coquinis carentes; hi habent ferulam, instrumentum quadratum ferreum ab intus limo obductum, huic carbones imponunt et ollulos apponunt et craticulos, in quibus carnes elixant et assant, sumuntque ferulam ita paratam, super capita portantes, transeunt per vicos et clamore denuntiant, quid coquunt et an habeant carnes, an pisciculos, aut lacticinia. Homines autem in domibus audientes per fenestras respiciunt et si coctura placet emunt. Alieni etiam homines et pauperes paucis contenti in vico conveniunt cum eis et ad aliquem angulum se contrahunt et ibi residentes comedunt. Coquus autem ille scultellulas secum fert et omnia necessaria. De illis coquis sunt in illa urbe multa millia.

Sic multi valde cum utribus cum aqua repletis circumeunt, cyathum habentes in manibus et collo dependentem utrem et si cui bibere placet emungit de utre in cyathum et dat ei potum pro uno cremiunto vel pagadino, quorum 30 vix valent 1 den. Ulmensem. Aliqui[TR76]autem pro Deo ita circumferunt utres et omni petenti se potum dant et nihil postulant, oblatum tamen sponte accipiunt.

Sic multi circumferunt fructus, panes et diversas merces. Et praeter haec vici et valvae et pategae et plateae mercibus sunt undique plenae et in bono foro sunt omnia.

Moneta regionis est nobilis et pretiosa. Aurei sunt Arabici, parvi quidem quantitate, sed magni valore. Argentei usuales sunt et dicuntur madini cum subscriptione Soldani; non tam lati sicut nostri cruciferi, sed meliores sunt et de puro (110 a) argento, quorum 25 faciunt ducatum. Sunt et alii minores argentei Achaici, quos nominant asperos, parvissimi in argento, sed parvi qualitate. Sed et moneta Venetiana est ibi nota, non tamen usualis, et si est de lega eam recipiunt; nostros vero aureos et argenteos non cognoscunt nec recipiunt. Est et alia cuprea moneta, quam nominant Fluss, et de hac omnes mercatores et omnes rerum venditores habent sportas grandes plenas ad cambiendum eam pro argentea; nam qui vult emere panem vel caseum aut potum aquae aut aliquid sibi parvum, non necesse est eum (habere) argentum, sed Fluss. Si non habet, dat campsori unum madinum pro Fluss, qui nummos illos cupreos non ad numerum assignat, sed habet libram et petiam plumbi aut ferri, aut lapidem probati ponderis et publici ponit in una parte librae et commensurat ei Fluss. Sic quilibet aureus et argenteus habet pondus suum, ad quod commensuratur moneta illa cuprea. Nummi enim isti cuprei non sunt aequales, sed multum dissimiles in quantitate et superscriptionibus et signis; quando enim aliquis Fluss recipit pro madino, datur sibi quasi bursa plena de Fluss. Verum ipsa argentea pecunia apud eos etiam est falsificata et non omnes madini passim accipiuntur, nec omnes asperi. Sed artem illam habent omnes, quod recipiens argenteum ponit eum in os suum, premitque dentibus mordens et statim percipit, an argentum verum vel falsificatum sit. Omnia ibi mensurantur, panes, fructus, carnes coctae et ipsum brodium et pulmenta ad mensuram dantur, sed et aqua ipsa usualis mensuratur. Utuntur enim multa aqua in domibus, quia diversis et variis baptismatibus utuntur per singulos dies et horas, non autem habent fontes, sed solum aqua Nili utuntur, quae in camelis defertur per vicos in magnis utribus. Unde ultra octo millia cameli nihil aliud faciunt, nisi quod aquas per civitatem in domos deportant, et asini idem facientes, quorum non est numerus.

Sunt etiam multo plures cameli, qui pertinent communitati, et camelariis de communi aerario datur pretium, qui ad hoc tantum sunt ordinati, quod in utribus portant aquam de Nilo in vicos, et ibi per singulos vicos diffunditur et spargitur ad pulverem terrae comprimendum. Tanta est enim hominum et bestiarum deambulatio, quod nemo posset ibi vivere in excitato pulvere, nisi aqua inspissaretur continuis profusionibus.

Anno 1476 grassabatur pestis in illa urbe tribus mensibus; dicunt autem, quod singulis diebus ad minus obierunt XVI millia, ad majus XXIV millia hominum, medius numerus inter istos duos erat quottidianus et ita in tribus mensibus mortui sunt in urbe XXIV centum millia hominum. Dixit nobis Mamalucus, quod in illis tribus mensibus obierunt in civitate et extra de illis, qui fugerunt pestem, quorum erat maximus numerus, millies mille et septem centum millia hominum. Porro cum tanta hominum strages Soldano denunciata fuisset, obstupuit timens urbis desolationem, sed quidam de assistentibus sibi dixit, quod non timeret, quia, si de qualibet moschea solum unus homo moreretur, essent (b) LX millia hominum, et sub qualibet moschea sunt multa hominum milia. Est enim in illa urbe, ut supra dixi, quasi innumera hominum multitudo. Dicunt quidam Mamaluci, quod Soldanus in toto suo regno non tot homines habeat, quot sunt Cairi. Audivi a quadam Venetiano, gentilomo magno et experto, qui credit, quod in tota Italia non sint tot homines, sicut Cairi. Mirum profecto est, quomodo tanta communitas regi possit, in qua tam diversi homines de universo mundo sunt de omnibus sectis tam contrariis, quam monstruosis, mirum, quod non se ipsos discerpunt. Taceo de disparatis sectis, ut est nostra, Judaeorum et Tartarorum. Adhuc miraculum est, quomodo ipsi Sarraceni possunt se invicem pati propter sectarum multitudinem in eorum fide. Sunt enim multipliciter divisi, habent tamen quatuor principales sectas et in qualibet sacerdotes eas defendentes.

Prima est illorum, qui dicunt, quod nemo possit salvari, nisi in lege Machometi, et licet hoc probare non possint aliqua ratione vel auctoritate vel exemplo, tamen contradicentibus omnibus modis resistunt et repugnant et habent magnam adhaerentiam.

Secunda secta est illorum, qui dicunt, quod lex nihil est, sed gratia Dei est, qua oportet omnem hominem salvari, qui sine merito, sine operibus, sine legis observatione sufficiens est ad salutem. Sub hac secta sunt Sarracenorum religiosi, quos Sanctos vocant et amicos Dei et Machometi et regni conservatores, ducuntque magnam post se partem vulgi, qui spernentes legem et suis conceptibus obtemperantes hanc sectam nulla ratione vel auctoritate possunt probare, sed miraculis inauditis et prodigiis diabolicis, revelationibus, exstasibus, raptibus maniacis, virtutum durissimis exercitiis, nobis horridis etiam auditu, populum inducunt ad honeste vivendum et castitatem praedicant contra principalem Machometi legem, quae dicit, quod omnes utriusque sexus nubant, quam statim annos pubertatis attigerint. Hos sequuntur quasi omnes mulieres, disciplinam eorum sectantes et minus ad ceremonias Alcorani attendentes. Sunt enim foeminae Sarracenorum verecundissimae et honestissime in vestitu velatae et in omnibus exterioribus adeo pudicae, quod non est comparatio earum ad nostras. Faciunt autem illas actiones, ut Deus det eis gratiam, non ut mereantur.

Tertia secta illorum est, qui dicunt, quod homo solum salvatur per propria opera et quod nec gratia sit necessaria, nec legis observatio, et illi mira operantur in diversis exercitiis, plus quam priores, quia de priori secta sunt multi otiosi et taediosi, illi autem sunt vigiles et laboriosi et habent valde multos sectatores. Istae vero tres sectae sunt omni populo manifestae et plures inter se tam in privato quam in publico dissensiones gerunt. Sed quia aequaliter sunt aestimatae ab omni populo, nulla potest praevalere alteri, sed potentes student eas commodare.

Quarta secta est illorum, qui dicunt, quod unusquisque salvatur in sua lege, sub qua natus est, nec aliquam legem alteri praeferunt, sed omnes leges salutares esse dicunt et pro martyribus colunt omnes occisos pro quacumque lege. Ipsum Anaxagoram philosophum, qui fuit ab Atheniensibus occisus, quia dicebat solem esse lapidem ignitum, et Maccabaeos et Christi martyres venerantur. Illius sectae sunt multi, sed non fit manifeste disputatio de ea, quia derogat legi Machometi, et quia pauciores sunt, succumberent in disputationibus. Elphahallo Calinus noster erat illius sectae, ut patet P. 1. fol. 222. A. In talibus fatuitatibus sunt disputationes eorum et studia, ita, quod illa urbs olim sapientiae nutrix, Memphis, Delta, Heliopolis, est nunc his temporibus errorum inutilium inventrix. In eam enim olim mundi sapientes commigrabant a finibus mundi, ut Memphiticos vates audire possent; ut Pythagoras, de quo loquitur Jeronymus in epistola ad Paulinum, et Plato. Sed et (111 a) Abraham et Moyses in Heliopoli prudentiam discentes Deo dilecti facti sunt. Et de multis legitur hic profecisse, ut infra patet fol. 128. Sed nunc praeter, praedictas sectas plures sunt aliae sectae inter eos, in quibus manifeste patet, eorum legem esse fictam et falsam et nisi diaboli nexu essent conglutinati et uniti, non paterentur se invicem, nec possent regi. Haec grandis communitas regitur per Soldanum Cathube, Catalanum, abnegatum Christianum, cui adsunt duo potentissimi Mamaluci, Diodar, quasi pater Soldani et totius regni gubernator, et Amiraldus, princeps exercituum. Hi tres totum agunt et praefectos contratarum urbis ponunt et ad universas provincias Soldani praefectos transmittunt Mamalucos et officiales Trutschelmannos et alios locis praeponunt. Verum tamen dicitur, quod inhabitantes Cairum et Aegyptum sint effoeminati et non bene ad bella dispositi, unde Christiani tempore, quo Jerosolymitanum regnum possederunt, Aegyptios tributarios fecerunt et in confoederationem eos receperunt. Unde anno Domini 1167, regnante in Jerusalem Almarico VI. Latinorum rege in Jerusalem, cum se regi Syriae Damasci confoederasset, descendit rex Jerusalem Almaricus cum exercitu Christianorum in Aegyptum et eversis aliquibus urbibus ante Cairum castra metatus est eamque obsedit et angustavit. Unde Soldanus, ut dicitur, promisit ei aureorum millesies centena millia et in promptu sibi dedit centum millia aureos, ut recederet ab ea. Sic habet dominus Antonius in Chron. P. 11. lit. 17. l. q. §. 3. Et tantum de illa urbe, de qua et supra patuit fol. 103. a. Hujus civitatis amplitudo et gloria moderna faciliter creditur, dum ejus antiquus status in scripturis intuetur, de quo loquitur Diodorus diffuse in libris veterum historiarum.


Back to IndexNext