PUBLI VERGILI MARONIS

Te quoque, magna Pales, et te memorande canemuspastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durumaut inlaudati nescit Busiridis aras?Cui non dictus Hylas puer et Latonia DelosHippodameque umeroque Pelops insignis eburno,acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possimtollere humo victorque virum volitare per ora.Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,Aonio rediens deducam vertice Musas;primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,et viridi in campo templum de marmore ponampropter aquam. Tardis ingens ubi flexibus erratMincius et tenera praetexit arundine ripas.In medio mihi Caesar erit templumque tenebit:illi victor ego et Tyrio conspectus in ostrocentum quadriiugos agitabo ad flumina currus.Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchicursibus et crudo decernet Graecia caestu.Ipse caput tonsae foliis ornatus olivaedona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompasad delubra iuvat caesosque videre iuvencos,vel scaena ut versis discedat frontibus utquepurpurea intexti tollant aulaea Britanni.In foribus pugnam ex auro solidoque elephantoGangaridum faciam victorisque arma Quirini,atque hic undantem bello magnumque fluentemNilum ac navali surgentis aere columnas.Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphatenfidentemque fuga Parthum versisque sagittis,et duo rapta manu diverso ex hoste tropaeabisque triumphatas utroque ab litore gentes.Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,Assaraci proles demissaeque ab Iove gentisnomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.Invidia infelix Furias amnemque severumCocyti metuet tortosque Ixionis anguisimmanemque rotam et non exsuperabile saxum.Interea Dryadum silvas saltusque sequamurintactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.Te sine nil altum mens incohat; en age segnisrumpe moras; vocat ingenti clamore CithaeronTaygetique canes domitrixque Epidaurus equorumet vox adsensu nemorum ingeminata remugit.Mox tamen ardentis accingar dicere pugnasCaesaris et nomen fama tot ferre per annos,Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

Seu quis Olympiacae miratus praemia palmaepascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos,corpora praecipue matrum legat. Optuma torvaeforma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,et crurum tenus a mento palearia pendent;tum longo nullus lateri modus; omnia magna,pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,aut iuga detractans interdumque aspera cornuet faciem tauro propior, quaeque ardua tota,et gradiens ima verrit vestigia cauda,Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeosdesinit ante decem, post quattuor incipit annos;cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.Interea, superat gregibus dum laeta iuventas,solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,atque aliam ex alia generando suffice prolem.Optuma quaeque dies miseris mortalibus aeviprima fugit; subeunt morbi tristisque senectuset labor, et durae rapit inclementia mortis.Semper erunt, quarum mutari corpora malis:semper enim refice ac, ne post amissa requiras,ante veni et subolem armento sortire quotannis.

Nec non et pecori est idem dilectus equino.Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,praecipuum iam inde a teneris impende laborem.Continuo pecoris generosi pullus in arvisaltius ingreditur et mollia crura reponit;primus et ire viam et fluvios temptare minacesaudet et ignoto sese committere pontinec vanos horret strepitus. Illi ardua cervixargutumque caput, brevis alvus obesaque terga,luxuriatque toris animosum pectus. Honestispadices glaucique, color deterrimus albiset gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dederestare loco nescit, micat auribus et tremit artuscollectumque premens volvit sub naribus ignem.Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;at duplex agitur per lumbos spina, cavatquetellurem et solido graviter sonat ungula cornu.Talis Amyclaei domitus Pollucis habenisCyllarus et, quorum Grai meminere poetae,Martis equi biiuges et magni currus Achilli.Talis et ipse iubam cervice effundit equinaconiugis adventu pernix Saturnus et altumPelion hinnitu fugiens implevit acuto.

Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annisdeficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.frigidus in Venerem senior, frustraque laboremingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,incassum furit. Ergo animos aevumque notabispraecipue; hinc alias artis prolemque parentumet quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.Nonne vides, cum praecipiti certamine campumcorripuere ruuntque effusi carcere currus,cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque hauritcorda pavor pulsans? Illi instant verbere tortoet proni dant lora, volat vi fervidus axis;iamque humiles, iamque elati sublime videnturaera per vacuum ferri atque adsurgere in auras;nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenaetollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:tantus amor laudum, tantae est victoria curae.Primus Erichthonius currus et quattuor aususiungere equos rapidusque rotis insistere victorFrena Pelethronii Lapithae gyrosque dedereimpositi dorso atque equitem docuere sub armisinsultare solo et gressus glomerare superbos.Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistriexquirunt calidumque animis et cursibus acrem,quamvis saepe fuga versos ille egerit hostiset patriam Epirum referat fortisque MycenasNeptunique ipsa deducat origine gentem.

His animadversis instant sub tempus et omnisimpendunt curas denso distendere pingui,quem legere ducem et pecori dixere maritum;florentisque secant herbas fluviosque ministrantfarraque, ne blando nequeat superesse laboriinvalidique patrum referant ieiunia nati.Ipsa autem macie tenuant armenta volentes,atque, ubi concubitus primos iam nota voluptassollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,cum graviter tunsis gemit area frugibus et cumsurgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes.Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usussit genitali arvo et sulcos oblimet inertis,sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.

Rursus cura patrum cadere et succedere matrumincipit. Exactis gravidae cum mensibus errant,non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris,non saltu superare viam sit passus et acricarpere prata fuga fluviosque innare rapacis.Saltibus in vacuis pascunt et plena secundumflumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa,speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.Est lucos Silari circa ilicibusque; virentemplurimus Alburnum volitans, cui nomen asiloRomanum est, oestrum Grai vertere vocantes,asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvisdiffugiunt armenta; furit mugitibus aetherconcussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.Hoc quondam monstro horribilis exercuit irasInachiae Iuno pestem meditata iuvencae.Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat,arcebis gravido pecori, armentaque pascessole recens orto aut noctem ducentibus astris.

Post partum cura in vitulos traducitur omnis,continuoque notas et nomina gentis inuruntet quos aut pecori malint submittere habendoaut aris servare sacros aut scindere terramet campum horrentem fractis invertere glaebis.Cetera pascuntur viridis armenta per herbas:Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem,iam vitulos hortare viamque insiste domandi,dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.Ac primum laxos tenui de vimine circloscervici subnecte; dehinc, ubi libera collaservitio adsuerint, ipsis e torquibus aptosiunge pares et coge gradum conferre iuvencos;atque illis iam saepe rotae ducantur inanesper terram et summo vestigia pulvere signent;post valido nitens sub pondere faginus axisinstrepat et iunctos temo trahat aereus orbes.Interea pubi indomitae non gramina tantumnec vescas salicum frondes ulvamque palustrem,sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetaemore patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,sed tota in dulcis consument ubera natos.

Sin ad bella magis studium turmasque ferocis,aut Alphea rotis praelabi flumina Pisaeet Iovis in luco currus agitare volantis:primus equi labor est, animos atque arma viderebellantum lituosque pati tractuque gementemferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;tum magis atque magis blandis gaudere magistrilaudibus et plausae sonitum cervicis amare.Atque haec iam primo depulsus ab ubere matrisaudeat, inque vicem det mollibus ora capistrisinvalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas,carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonarecompositis sinuetque alterna volumina crurumsitque laboranti similis; tum cursibus auras,tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenisaequora vix summa vestigia ponat harena;qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab orisincubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differtnubila: tum segetes altae campique natanteslenibus horrescunt flabris summaeque sonoremdant silvae longique urgent ad litora fluctus;ille volat simul arva fuga, simul aequora verrensHinc vel ad Elei metas et maxuma campisudabit spatia et spumas aget ore cruentas,Belgica vel molli melius feret esseda collo.Tum demum crassa magnum farragine corpuscrescere iam domitis sinito: namque ante domandumingentis tollent animos prensique negabuntverbera lenta pati et duris parere lupatis.

Sed non ulla magis viris industria firmat,quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris,sive boum sive est cui gratior usus equorum.Atque ideo tauros procul atque in sola relegantpascua post montem oppositum et trans flumina lata,aut intus clausos satura ad praesepia servant.Carpit enim viris paulatim uritque videndofemina nec nemorum patitur meminisse nec herbaedulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superboscornibus inter se subigit decernere amantis.Pascitur in magna Sila formosa iuvenca:illi alternantes multa vi proelia miscentvolneribus crebris, lavit ater corpora sanguis,versaque in obnixos urguentur cornua vastocum gemitu, reboant silvaeque et longus OlympusNec mos bellantis una stabulare, sed altervictus abit longeque ignotis exulat oris,multa gemens ignominiam plagasque superbivictoris, tum, quos amisit inultus, amores;et stabula aspectans regnis excessit avitis.Ergo omni cura viris exercet et interdura iacet pernix instrato saxa cubilifrondibus hirsutis et carice pastus acuta,et temptat sese atque irasci in cornua discitarboris obnixus trunco ventosque lacessitictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.Post ubi collectum robur viresque refectaesigna movet praecepsque oblitum fertur in hostem:fluctus uti medio coepit cum albescere pontolongius ex altoque sinum trahit, utque volutusad terras immane sonat per saxa neque ipsomonte minor procumbit, at ima exaestuat undaverticibus nigramque alte subiectat harenam.

Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,in furias. ignemque ruunt. Amor omnibus idem.Tempore non alio catulorum oblita leaenasaevior erravit campis, nec funera volgotam multa informes ursi stragemque dedereper silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;heu male tum Libyae solis erratur in agris.Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorumcorpora, si tantum notas odor attulit auras?Ac neque eos iam frena virum neque verbera saevanon scopuli rupesque cavae atque obiecta retardantflumina correptosque unda torquentia montis.Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit suset pede prosubigit terram, fricat arbore costasatque hinc atque illinc umeros ad volnera durat.Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignemdurus amor? Nempe abruptis turbata procellisnocte natat caeca serus freta; quem super ingensporta tonat caeli et scopulis inlisa reclamantaequora; nec miseri possunt revocare parentesnec moritura super crudeli funere virgo.Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporumatque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi?Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore GlauciPotniades malis membra absumpsere quadrigae.Illas ducit amor trans Gargara transque sonantemAscanium; superant montis et flumina tranant.Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,vere magis, quia vere calor redit ossibus: illaeore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,exceptantque levis auras et saepe sine ullisconiugiis vento gravidae, mirabile dictu,saxa per et scopulos et depressas convallisdiffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,in Borean caurumque, aut unde nigerrimus austernascitur et pluvio contristat frigore caelum.Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicuntpastores, lentum destillat ab inguine virus,hippomanes, quod saepe malae legere novercaemiscueruntque herbas et non innoxia verba.

Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,singula dum capti circumvectamur amore.Hoc satis armentis: superat pars altera curae,lanigeros agitare greges hirtasque capellas.Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnumquam sit, et angustis hunc addere rebus honorem;sed me Parnasi deserta per ardua dulcisraptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorumCastaliam molli devertitur orbita clivo.Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum

Incipiens stabulis edico in mollibus herbamcarpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,et multa duram stipula filicumque maniplissternere subter humum, glacies ne frigida laedatmolle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.Post hinc digressus iubeo frondentia caprisarbuta sufficere et fluvios praebere recentiset stabula a ventis hiberno opponere soliad medium conversa diem, cum frigidus olimiam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.Haec quoque non cura nobis leviore tuendae,nec minor usus erit, quamvis Milesia magnovellera mutentur Tyrios incocta rubores:densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,laeta magis pressis manabunt flumina mammis.Nec minus interea barbas incanaque mentaCinyphii tondent hirci saetasque comantisusum in castrorum et miseris velamina nautis.Pascuntur vero silvas et summa Lycaeihorrentisque rubos et amantis ardua dumos:atque ipsae memores redeunt in tecta suosqueducunt et gravido superant vix ubere limen.Ergo omni studio glaciem ventosque nivalisquo minor est illis curae mortalis egestas,avertes victumque feres et virgea laetuspabula, nec tota claudes faenilia bruma.At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestasin saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,Luciferi primo cum sidere frigida ruracarpamus, dum mane novum, dum gramina canent,et ros in tenera pecori gratissimus herba.Inde ubi quarta sitim caeli collegerit horaet cantu querulae rumpent arbusta cicadae,ad puteos aut alta greges ad stagna iubebocurrentem ilignis potare canalibus undam;aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,sicubi magna Iovis antiquo robore quercusingentis tendat ramos, aut sicubi nigrumilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursussolis ad occasum, cum frigidus aera vespertemperat et saltus reficit iam roscida lunalitoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.

Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versuprosequar et raris habitata mapalia tectis?Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensempascitur itque pecus longa in deserta sine ullishospitiis: tantum campi iacet. Omnia secumarmentarius Afer agit, tectumque laremquearmaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;non secus ac patriis acer Romanus in armisiniusto sub fasce viam cum carpit et hostiante expectatum positis stat in agmine castris.

At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,turbidus et torquens flaventis Hister harenas,quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullaeaut herbae campo apparent aut arbore frondes;sed iacet aggeribus niveis informis et altoterra gelu late septemque adsurgit in ulnas.Semper hiemps, semper spirantes frigora cauri.Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras,nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cumpraecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.Concrescunt subitae currenti in flumine crustaeundaque iam tergo ferratos sustinet orbis,puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescuntindutae caeduntque securibus umida vinaet totae solidam in glaciem vertere lacunaestiriaque impexis induruit horrida barbis.Interea toto non setius aere ninguit:intereunt pecudes, stant circumfusa pruiniscorpora magna boum, confertoque agmine cervitorpent mole nova et summis vix cornibus extant.Hos non immissis canibus, non cassibus ullispuniceaeve agitant pavidos formidine pennae,sed frustra oppositum trudentis pectore montemcomminus obtruncant ferro graviterque rudentiscaedunt et magno laeti clamore reportant.Ipsi in defossis specubus secura sub altaotia agunt terra congestaque robora totasqueadvolvere focis ulmos ignique dedere.Hic noctem ludo ducunt et pocula laetifermento atque acidis imitantur vitea sorbis.Talis Hyperboreo septem subiecta trionigens effrena virum Rhiphaeo tunditur euroet pecudum fulvis velatur corpora saetis.

Si tibi lanitium curae, primum aspera silva,lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta;Continuoque greges villis lege mollibus albos.Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,nigra subest udo tantum cui lingua palato,reice, ne maculis infuscet vellera pullisnascentum, plenoque alium circumspice campo.Munere sic niveo lanae, si credere dignum est,Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellitin nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem.

At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentisipse manu salsasque ferat praesepibus herbas.Hinc et amant fluvios magis et magis ubera tenduntet salis occultum referunt in lacte saporem.Multi iam excretos prohibent a matribus haedosprimaque ferratis praefigunt ora capistris.Quod surgente die mulsere horisque diurnis,nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente,sub lucem exportant calathis adit oppida pastor;aut parco sale contingunt hiemique reponunt.

Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed unavelocis Spartae catulos acremque Molossumpasce sero pingui. Numquam custodibus illisnocturnum stabulis furem incursusque luporumaut impacatos a tergo horrebis Hiberos.Saepe etiam cursu timidos agitabis onagroset canibus leporem, canibus venabere dammas,saepe volutabris pulsos silvestribus aproslatratu turbabis agens montisque per altosingentem clamore premes ad retia cervum.

Disce et odoratam stabulis accendere cedrumgalbaneoque agitare gravis nidore chelydros.saepe sub immotis praesepibus aut mala tactuvipera delituit caelumque exterrita fugit,aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae,pestis acerba boum, pecorique aspergere virus,fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor,tollentemque minas et sibila colla tumentemdeice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte,cum medii nexus extremaeque agmina caudaesolvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis.Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis,squamea convolvens sublato pectore tergaatque notis longam maculosus grandibus alvumqui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dumvere madent udo terrae ac pluvialibus austrisstagna colit, ripisque habitans hic piscibus atramimprobus ingluviem ranisque loquacibus explet;postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt,exsilit in siccum et flammantia lumina torquenssaevit agris asperque siti atque exterritus aestu.Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnosneu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,cum positis novus exuviis nitidusque iuventavolvitur, aut catulos tectis aut ova relinquensarduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.

Morborum quoque te causas et signa docebo.Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imberaltius ad vivum persedit et horrida canobruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesitsudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistriperfundunt, udisque aries in gurgite villismersatur missusque secundo defluit amni;aut tonsum tristi contingunt corpus amurcaet spumas miscent argenti et sulfura vivaIdaeasque pices et pinguis unguine cerasscillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,quam si quis ferro potuit rescindere summumulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,dum medicas adhibere manus ad volnera pastorabnegat et meliora deos sedet omnia poscens.Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossacum furit atque artus depascitur arida febris,profuit incensos aestus avertere et interima ferire pedis salientem sanguine venam,Bisaltae quo more solent acerque Gelonus;cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarumet lac concretum cum sanguine potat equino.Quam procul aut molli succedere saepius umbraevideris aut summas carpentem ignavius herbasextremamque sequi aut medio procumbere campopascentem et serae solam decedere nocti:continuo culpam ferro compesce, prius quamdira per incautum serpant contagia volgus.Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo,quam multae pecudum pestes. Nec singula morbicorpora corripiunt, sed tota aestiva repente,spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quiscastella in tumulis et Iapydis arva Timavinunc quoque post tanto videat desertaque regnapastorum et longe saltus lateque vacantis.

Hic quondam morbo caeli miseranda coorta esttempestas totoque autumni incanduit aestuet genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,corrupitque lacus, infecit pabula tabo.Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venisomnibus acta sitis miseros adduxerat artus,rursus abundabat fluidus liquor omniaque in seossa minutatim morbo collapsa trahebat.Saepe in honore deum medio stans hostia ad aramlanea dum nivea circumdatur infula vitta,inter cunctantis cecidit moribunda ministros.Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdosinde neque impositis ardent altaria fibrisnec responsa potest consultus reddere vates,ac vix suppositi tinguntur sanguine cultrisummaque ieiuna sanie infuscatur harena.Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbiset dulcis animas plena ad praesepia reddunt;hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegrostussis anhela sues ac faucibus angit obesis.Labitur infelix studiorum atque immemor herbaevictor equus fontisque avertitur et pede terramcrebra ferit; demissae aures, incertus ibidemsudor et ille quidem morituris frigidus, aretpellis et ad tactum tractanti dura resistit.Haec ante exitium primis dant signa diebus;sin in processu coepit crudescere morbus,tum vero ardentes oculi atque attractus ab altospiritus, interdum gemitu gravis, imaque longoilia singultu tendunt, it naribus atersanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.Profuit inserto latices infundere cornuLenaeos; ea visa salus morientibus una;mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refectiardebant ipsique suos iam morte sub aegra,di meliora piis erroremque hostibus illum,discissos nudis laniabant dentibus artus.Ecce autem duro fumans sub vomere taurusconcidit et mixtum spumis vomit ore cruoremextremosque ciet gemitus. It tristis aratormaerentem abiungens fraterna morte iuvencum,atque opere in medio defixa relinquit aratra.Non umbrae altorum nemorum, non mollia possuntprata movere animum, non qui per saxa volutuspurior electro campum petit amnis; at imasolvuntur latera atque oculos stupor urguet inertisad terramque fluit devexo pondere cervix.Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terrasinvertisse gravis? Atqui non Massica Bacchimunera, non illis epulae nocuere repostae:frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursuflumina, nec somnos abrumpit cura salubris.Tempore non alio dicunt regionibus illisquaesitas ad sacra boves Iunonis et urisimparibus ductos alta ad donaria currus.Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsisunguibus infodiunt fruges montisque per altoscontenta cervice trahunt stridentia plaustra.Non lupus insidias explorat ovilia circumnec gregibus nocturnus obambulat; acrior illumcura domat; timidi dammae cervique fugacesnunc interque canes et circum tecta vagantur.Iam maris immensi prolem et genus omne natantumlitore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctusproluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.Interit et curvis frustra defensa latebrisvipera et attoniti squamis adstantibus hydri.Ipsis est aer avibus non aequus et illaepraecipites alta vitam sub nube relinquunt.Praeterea iam nec mutari pabula refertartes nocent quaesitaeque; cessere magistriPhillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebrispallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,inque dies avidum surgens caput altius effert:Balatu pecorum et crebris mugitibus amnesarentesque sonant ripae collesque supini:Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsisin stabulis turpi dilapsa cadavera tabodonec humo tegere ac foveis abscondere discunt.Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquamaut undis abolere potest aut vincere flamma;ne tondere quidem morbo inluvieque peresavellera nec telas possunt attingere putris;verum etiam invisos si quis temptarat amictus,ardentes papulae atque immundus olentia sudormembra sequebatur nec longo deinde morantitempore contactos artus sacer ignis edebat.

Protinus aerii mellis caelestia donaexsequar: hanc etiam, Maecenas, adspice partem.Admiranda tibi levium spectacula rerummagnanimosque duces totiusque ordine gentismores et studia et populos et proelia dicam.In tenui labor; at tenuis non gloria, si quemnumina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

Principio sedes apibus statioque petenda,quo neque sit ventis aditus—-nam pabula ventiferre domum prohibent—-neque oves haedique petulcifloribus insultent aut errans bucula campodecutiat rorem et surgentes atterat herbas.Absint et picti squalentia terga lacertipinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucreset manibus Procne pectus signata cruentis;omnia nam late vastant ipsasque volantesore ferunt dulcem nidis immitibus escam.At liquidi fontes et stagna virentia muscoadsint et tenuis fugiens per gramina rivus,palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,ut, cum prima novi ducent examina regesvere suo ludetque favis emissa iuventus,vicina invitet decedere ripa calori,obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.In medium, seu stabit iners seu profluet umor,transversas salices et grandia conice saxa,pontibus ut crebris possint consistere et alaspandere ad aestivum solem, si forte morantessparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.Haec circum casiae virides et olentia lateserpylla et graviter spirantis copia thymbraefloreat inriguumque bibant violaria fontem.Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis,seu lento fuerint alvaria vimine texta,angustos habeant aditus: nam frigore mellacogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illaenequiquam in tectis certatim tenuia ceraspiramenta linunt fucoque et floribus orasexplent collectumque haec ipsa ad munera glutenet visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebrissub terra fovere larem, penitusque repertaepumicibusque cavis exesaeque arboris antro.Tu tamen et levi rimosa cubilia limoungue fovens circum et raras superinice frondes.Neu propius tectis taxum sine, neve rubentesure foco cancros, altae neu crede paludi,aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsusaxa sonant vocisque offensa resultat imago.

Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egitsub terras caelumque aestiva luce reclusit,illae continuo saltus silvasque peragrantpurpureosque metunt flores et flumina libantsumma leves. Hinc nescio qua dulcedine laetaeprogeniem nidosque fovent, hinc arte recentesexcudunt ceras et mella tenacia fingunt.Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caelinare per aestatem liquidam suspexeris agmenobscuramque trahi vento mirabere nubem,contemplator: aquas dulces et frondea sempertecta petunt. Huc tu iussos adsperge sapores,trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.ipsae consident medicatis sedibus, ipsaeintima more suo sese in cunabula condent.

Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobusregibus incessit magno discordia motu,continuoque animos vulgi et trepidantia bellocorda licet longe praesciscere; namque morantesMartius ille aeris rauci canor increpat et voxauditur fractos sonitus imitata tubarum;tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscantspiculaque exacuunt rostris aptantque lacertoset circa regem atque ipsa ad praetoria densaemiscentur magnisque vocant clamoribus hostem.Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes,erumpunt portis; concurritur, aethere in altofit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbempraecipitesque cadunt; non densior aere grando,nec de concussa tantum pluit ilice glandis.ipsi per medias acies insignibus alisingentes animos angusto in pectore versant,usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hosaut hos versa fuga victor dare terga subegit.Hi motus animorum atque haec certamina tantapulveris exigui iactu compressa quiescent.Verum ubi ductores acie revocaveris ambo,deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,dede neci; melior vacua sine regnet in aula.Alter erit maculis auro squalentibus ardens;nam duo sunt genera: hic melior, insignis et oreet rutilis clarus squamis, ille horridus alterdesidia latamque trahens inglorius alvum.

Ut binae regum facies, ita corpora plebis.Namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab altocum venit et sicco terram spuit ore viatoraridus; elucent aliae et fulgore coruscantardentes auro et paribus lita corpora guttis.Haec potior suboles, hinc caeli tempore certodulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantumet liquida et durum Bacchi domitura saporem.

At cum incerta volant caeloque examina luduntcontemnuntque favos et frigida tecta relinquunt,instabiles animos ludo prohibebis inani.Nec magnus prohibere labor: tu regibus alaseripe; non illis quisquam cunctantibus altumire iter aut castris audebit vellere signa.Invitent croceis halantes floribus hortiet custos furum atque avium cum falce salignaHellespontiaci servet tutela Priapi.Ipse thymum pinosque ferens de montibus altistecta serat late circum, cui talia curae;ipse labore manum duro terat, ipse feracesfigat humo plantas et amicos inriget imbres.

Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborumvela traham et terris festinem advertere proram,forsitan et, pingues hortos quae cura colendiornaret, canerem, biferique rosaria Paesti,quoque modo potis gauderent intiba riviset virides apio ripae, tortusque per herbamcresceret in ventrem cucumis; nec sera comantemnarcissum aut flexi tacuissem vimen acanthipallentesque hederas et amantes litora myrtos.Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis,qua niger umectat flaventia culta Galaesus,Corycium vidisse senem, cui pauca relictiiugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencisnec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.Hic rarum tamen in dumis olus albaque circumlilia verbenasque premens vescumque papaverregum aequabat opes animis seraque revertensnocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.Primus vere rosam atque autumno carpere poma,et cum tristis hiems etiamnum frigore saxarumperet et glacie cursus frenaret aquarum,ille comam mollis iam tondebat hyacinthiaestatem increpitans seram Zephyrosque morantes.Ergo apibus fetis idem atque examine multoprimus abundare et spumantia cogere pressismella favis; illi tiliae atque uberrima pinus,quotque in flore novo pomis se fertilis arbosinduerat, totidem autumno matura tenebat.Ille etiam seras in versum distulit ulmoseduramque pirum et spinos iam pruna ferentesiamque ministrantem platanum potantibus umbras.Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquispraetereo atque aliis post me memoranda relinquo.

Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipseaddidit, expediam, pro qua mercede canorosCuretum sonitus crepitantiaque aera secutaeDictaeo caeli regem pavere sub antro.Solae communes natos, consortia tectaurbis habent magnisque agitant sub legibus aevum,et patriam solae et certos novere penates,venturaeque hiemis memores aestate laboremexperiuntur et in medium quaesita reponunt.Namque aliae victu invigilant et foedere pactoexercentur agris; pars intra saepta domorumNarcissi lacrimam et lentum de cortice glutenprima favis ponunt fundamina, deinde tenacessuspendunt ceras: aliae spem gentis adultoseducunt fetus, aliae purissima mellastipant et liquido distendunt nectare cellas.Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti,inque vicem speculantur aquas et nubila caeliaut onera accipiunt venientum aut agmine factoignavum fucos pecus a praesepibus arcent.Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.ac veluti lentis Cyclopes fulmina massiscum properant, alii taurinis follibus aurasaccipiunt redduntque, alii stridentia tinguntaera lacu; gemit impositis incudibus Aetna;illi inter sese magna vi bracchia tolluntin numerum versantque tenaci forcipe ferrum:non aliter, si parva licet componere magnis,Cecropias innatus apes amor urget habendi,munere quamque suo. Grandaevis oppida curaeet munire favos et daedala fingere tecta.At fessae multa referunt se nocte minores,crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passimet glaucas salices casiamque crocumque rubentemet pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.Omnibus una quies operum, labor omnibus unus:mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdemvesper ubi e pastu tandem decedere campisadmonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;fit sonitus, mussantque oras et limina circum.Post, ubi iam thalamis se composuere, sileturin noctem fessosque sopor suus occupat artus.Nec vero a stabulis pluvia impendente receduntlongius aut credunt caelo adventantibus Euris,sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur,excursusque breves temptant et saepe lapillos,ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram,tollunt, his sese per inania nubila librant.Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,quod neque concubitu indulgent nec corpora segnesin Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt:verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbisore legunt, ipsae regem parvosque Quiritessufficiunt aulasque et cerea regna refigunt.*Saepe etiam duris errando in cotibus alasattrivere ultroque animam sub fasce dedere:tantus amor florum et generandi gloria mellis.Ergo ipsas quamvis angusti terminus aeviexcipiat, neque enim plus septima ducitur aestas,at genus immortale manet multosque per annosstat fortuna domus et avi numerantur avorum.Praeterea regem non sic Aegyptus et ingensLydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspesobservant. Rege incolumi mens omnibus una est;amisso rupere fidem constructaque melladiripuere ipsae et crates solvere favorum.Ille operum custos, illum admiruntur et omnescircumstant fremitu denso stipantque frequenteset saepe attollunt umeris et corpora belloobiectant pulchramque petunt per vulnera mortem.

His quidam signis atque haec exempla secutiesse apibus partem divinae mentis et haustusaetherios dixere; deum namque ire per omnesterrasque tractusque maris caelumque profundum.Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas;scilicet huc reddi deinde ac resoluta referriomnia nec morti esse locum, sed viva volaresideris in numerum atque alto succedere caelo.

Siquando sedem angustam servataque mellathesauris relines, prius haustu sparsus aquarumora fove fumosque manu praetende sequaces.Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis,Taygete simul os terris ostendit honestumPleas et Oceani spretos pede reppulit amnes,aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquositristior hibernas caelo descendit in undas.Illis ira modum supra est, laesaeque venenummorsibus inspirant et spicula caeca relinquuntadfixae venis animasque in vulnere ponunt.Sin duram metues hiemem parcesque futurocontunsosque animos et res miserabere fractas,at suffire thymo cerasque recidere inanesquis dubitet? nam saepe favos ignotus adeditstellio et lucifugis congesta cubilia blattisimmunisque sedens aliena ad pabula fucusaut asper crabro imparibus se immiscuit armis,aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervaelaxos in foribus suspendit aranea casses.Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnesincumbent generis lapsi sarcire ruinascomplebuntque foros et floribus horrea texent.

Si vero, quoniam casus apibus quoque nostrosvita tulit, tristi languebunt corpora morbo—-quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:continuo est aegris alius color, horrida vultumdeformat macies, tum corpora luce carentumexportant tectis et tristia funera ducunt;aut illae pedibus conexae ad limina pendent,aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnesignavaeque fame et contracto frigore pigrae.Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster,ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:hic iam galbaneos suadebo incendere odoresmellaque harundineis inferre canalibus, ultrohortantem et fessas ad pabula nota vocantem.Proderit et tunsum gallae admiscere saporemArentesque rosas aut igni pinguia multodefruta vel psithia passos de vite racemosCecropiumque thymum et grave olentia centaurea.Est etiam flos in pratis, cui nomen amellofecere agricolae, facilis quaerentibus herba;namque uno ingentem tollit de caespite silvam,aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circumfunduntur, violae sublucet purpura nigrae;[saepe deum nexis ornatae torquibus arae;]asper in ore sapor; tonsis in vallibus illumpastores et curva legunt prope flumina Mellae.Huius odorato radices incoque Bacchopabulaque in foribus plenis adpone canistris.

Sed siquem proles subito defecerit omnis,nec genus unde novae stirpis revocetur habebit,tempus et Arcadii memoranda inventa magistripandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencisinsincerus apes tulerit cruor. Altius omnemexpediam prima repetens ab origine famam.Nam qua Pellaei gens fortunata Canopiaccolit effuso stagnantem flumine Nilumet circum pictis vehitur sua rura phaselis,quaque pharetratae vicinia Persidis urget,[et viridem Aegyptum nigra fecundat harena,et diversa ruens septem discurrit in orausque coloratis amnis devexus ab Indis]omnis in hac certam regio iacit arte salutem.Exiguus primum atque ipsos contractus in ususeligitur locus; hunc angustique imbrice tectiparietibusque premunt artis et quattuor addunt,quattuor a ventis obliqua luce fenestras.Tum vitulus bima curvans iam cornua frontequaeritur; huic geminae nares et spiritus orismulta reluctanti obstruitur, plagisque peremptotunsa per integram solvuntur viscera pellem.Sic positum in clauso linquunt et ramea costissubiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes.Hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas,ante novis rubeant quam prata coloribus, antegarrula quam tignis nidum suspendat hirundo.Interea teneris tepefactus in ossibus umoraestuat et visenda modis animalia miris,trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,miscentur tenuemque magis magis aera carpunt,donec, ut aestivis effusus nubibus imber,erupere aut ut nervo pulsante sagittae,prima leves ineunt si quando proelia Parthi.

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?Unde nova ingressus hominum experientia cepit?Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,amissis, ut fama, apibus morboque fameque,tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnismulta querens atque hac adfatus voce parentem:`Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huiusima tenes, quid me praeclara stirpe deorum,si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo,invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostripulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollersomnia temptanti extuderat, te matre relinquo.Quin age et ipsa manu felices erue silvas,fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes,ure sata et validam in vites molire bipennem,tanta meae si te ceperunt taedia laudis.'At mater sonitum thalamo sub fluminis altisensit. Eam circum Milesia vellera Nymphaecarpebant hyali saturo fucata colore,drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,caesariem effusae nitidam per candida colla,Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,altera tum primos Lucinae experta labores,Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopeaet tandem positis velox Arethusa sagittis.Inter quas curam Clymene narrabat inanemVulcani Martisque dolos et dulcia furta,aque Chao densos divum numerabat amorescarmine quo captae dum fusis mollia pensadevolvunt, iterum maternas impulit auresluctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnesobstipuere; sed ante alias Arethusa sororesprospiciens summa flavum caput extulit undaet procul: `O gemitu non frustra exterrita tanto,Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,tristis Aristaeus Penei genitoris ad undamstat lacrimans et te crudelem nomine dicit.'Huic percussa nova mentem formidine mater,`duc, age, duc ad nos; fas illi limina divumtangere,' ait. Simul alta iubet discedere lateflumina, qua iuvenis gressus inferret. At illumcurvata in montis faciem circumstetit undaaccepitque sinu vasto misitque sub amnem.Iamque domum mirans genetricis et umida regnaspeluncisque lacus clausos lucosque sonantesibat et ingenti motu stupefactus aquarumomnia sub magna labentia flumina terraspectabat diversa locis, Phasimque Lycumqueet caput, unde altus primum se erumpit Enipeusunde pater Tiberinus et unde Aniena fluentasaxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus,et gemina auratus taurino cornua vultuEridanus, quo non alius per pinguia cultain mare purpureum violentior effluit amnis.Postquam est in thalami pendentia pumice tectaperventum et nati fletus cognovit inanesCyrene, manibus liquidos dant ordine fontesgermanae tonsisque ferunt mantelia villis;pars epulis onerant mensas et plena reponuntpocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae;et mater, `Cape Maeonii carchesia Bacchi:Oceano libemus,' ait. Simul ipsa precaturOceanumque patrem rerum Nymphasque sororescentum quae silvas, centum quae flumina servant.Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam,ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.Omine quo firmans animum sic incipit ipsa:

`Est in Carphatio Neptuni gurgite vatescaeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequoret iuncto bipedum curru metitur equorum.Hic nunc Emathiae portus patriamque revisitPallenen, hunc et Nymphae veneramur et ipsegrandaevus Nereus; novit namque omnia vates,quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur;quippe ita Neptuno visum est, immania cuiusarmenta et turpes pascit sub gurgite phocas.Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnemexpediat morbi causam eventusque secundet.Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illumorando flectes; vim duram et vincula captotende; doli circum haec demum frangentur inanes.Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus,cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est,in secreta senis ducam, quo fessus ab undisse recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis,tum variae eludent species atque ora ferarumFiet enim subito sus horridus atraque tigrissquamosusque draco et fulva cervice leaena,aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclisexcidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes,tanto, nate, magis contende tenacia vincla,donec talis erit mutato corpore, qualemvideris, incepto tegeret cum lumina somno.

Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem,quo totum nati corpus perduxit; at illidulcis compositis spiravit crinibus auraatque habilis membris venit vigor. Est specus ingensexesi latere in montis, quo plurima ventocogitur inque sinus scindit sese unda reductos,deprensis olim statio tutissima nautis;intus se vasti Proteus tegit obice saxi.Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nymphacollocat; ipsa procul nebulis obscura resistit.Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indosardebat, caelo et medium sol igneus orbemhauserat; arebant herbae et cava flumina siccisfaucibus ad limum radii tepefacta coquebant:cum Proteus consueta petens e fluctibus antraibat; eum vasti circum gens umida pontiexsultans rorem late dispergit amarum.Sternunt se somno diversae in litore phocae.Ipse, velut stabuli custos in montibus olim,vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit,auditisque lupos acuunt balatibus agni,considit scopulo medius numerumque recenset.Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,vix defessa senem passus componere membracum clamore ruit magno manicisque iacentemoccupat. Ille suae contra non immemor artisomnia transformat sese in miracula rerum,ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem.Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victusin sese redit atque hominis tandem ore locutus:`Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostrasiussit adire domos? Quidve hinc petis?' inquit. At ille:`Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquamsed tu desine velle. Deum praecepta secutivenimus hinc lapsis quaesitum oracula rebus.Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multaardentes oculos intorsit lumine glaucoet graviter frendens sic fatis ora resolvit.

Non te nullius exercent numinis irae;magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheushaudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant,suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit.Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,immanem ante pedes hydrum moritura puellaservantem ripas alta non vidit in herba.At chorus aequalis Dryadum clamore supremosimplerunt montes; flerunt Rhodopeiae arcesaltaque Pangaea et Rhesi mavortia tellusatque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia.Ipse cava solans aegrum testudine amoremte, dulcis coniunx, te solo in litore secum,te veniente die, te decedente canebat.Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,et caligantem nigra formidine lucumingressus manesque adiit regemque tremendumnesciaque humanis precibus mansuescere corda.At cantu commotae Erebi de sedibus imisumbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,quam multa in foliis avium se milia conduntvesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,matres atque viri defunctaque corpora vitamagnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,impositique rogis iuvenes ante ora parentum,quos circum limus niger et deformis harundoCocyti tardaque palus inamabilis undaalligat et noviens Styx interfusa coercet.Quin ipsae stupuere domus atque intima Letitartara caeruleosque implexae crinibus anguesEumenides, tenuitque inhians tria Cerberus oraatque Ixionii vento rota constitit orbis.Iamque pedem referens casus evaserat omnes;redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem,cum subita incautum dementia cepit amantem,ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes.Restitit Eurydicenque suam iam luce sub ipsaimmemor heu! victusque animi respexit. Ibi omniseffusus labor atque immitis rupta tyrannifoedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.Illa, Quis et me, inquit, miseram et te perdidit, Orpheu,quis tantus furor? En iterum crudelia retroFata vocant, conditque natantia lumina somnus.Iamque vale: feror ingenti circumdata nocteinvalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!dixit et ex oculis subito, ceu fumus in aurascommixtus tenues, fugit diversa, neque illum,prensantem nequiquam umbras et multa volentemdicere, praeterea vidit, nec portitor Orciamplius obiectam passus transire paludem.Quid faceret? Quo se rapta bis coniuge ferret?Quo fletu Manis, quae numina voce moveret?Illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba.Septem illum totos perhibent ex ordine mensesrupe sub aeria deserti ad Strymonis undamflesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antrismulcentem tigres et agentem carmine quercus;qualis populea maerens philomela sub umbraamissos queritur fetus, quos durus aratorobservans nido implumes detraxit; at illaflet noctem ramoque sedens miserabile carmenintegrat et maestis late loca questibus implet.Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei.Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalemarvaque Rhipaeis numquam viduata pruinislustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditisdona querens; spretae Ciconum quo munere matresinter sacra deum nocturnique orgia Bacchidiscerptum latos iuvenem sparsere per agros.Tum quoque marmorea caput a cervice revulsumgurgite cum medio portans Oeagrius Hebrusvolveret, Eurydicen vox ipsa et frigida linguaah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat:Eurydicen toto referebant flumine ripae.

Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum,quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit.At non Cyrene; namque ultro adfata timentem:

`Nate, licet tristes animo deponere curas.Haec omnis morbi causa; hinc miserabile Nymphae,cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,exitium misere apibus. Tu munera supplextende petens pacem et faciles venerare Napaeas;namque dabunt veniam votis irasque remittent.Sed modus orandi qui sit, prius ordine dicam.Quattuor eximios praestanti corpore tauros,qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei,delige et intacta totidem cervice iuvencas.Quattuor his aras alta ad delubra dearumconstitue et sacrum iugulis demitte cruorem,corporaque ipsa boum frondoso desere luco.Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,inferias Orphei Lethaea papavera mitteset nigram mactabis ovem lucumque revises:placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.

Haud mora; continuo matris praecepta facessit;ad delubra venit, monstratas excitat aras,quattuor eximios praestanti corpore taurosducit et intacta totidem cervice iuvencas.Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,inferias Orphei mittit lucumque revisit.Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrumadspiciunt, liquefacta boum per viscera totostridere apes utero et ruptis effervere costis,immensasque trahi nubes, iamque arbore summaconfluere et lentis uvam demittere ramis.

Haec super arvorum cultu pecorumque canebamet super arboribus, Caesar dum magnus ad altumfulminat Euphraten bello victorque volentesper populos dat iura viamque adfectat Olympo.Illo Vergilium me tempore dulcis alebatParthenope studiis florentem ignobilis oti,carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa,Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.


Back to IndexNext