E-book notes

Tyrrheni, et Rasennæ iidem sunt qui Etrusci, incolæ Etruriæ, potentissima quondam Italiaæ superioris gens, quæ insignia suæ artis monumenta reliquit, quæ et conditrix Romæ fuisse verosimile est, etiamsi Auctor noster nec nomen eorum memoret, nec stirpem, nec admodum laudibus Rasennas extollit, imo ut valde turpes ac deformes homines eos insectatur. Origine Etrusci Finno-Ugri fuisse modo creduntur, quod Prof. Iulius Martha e Sc. Universitate Parisiaca, novissimo opere,La Langue Etrusque, Paris, Ernest Leroux, 1913, e radicibus Fennicis, Hungaricis, Vogul, Ostiac, &c., luculenter demonstravit.

59.Prydhayn, vocabulum mihi prorsus ignotum, rationeque omnino absona et absurda scriptum. Efferendum enim videtur essePrüdhajn, ita uty, quod secundum principia alphabeti Romani in Græcis tantum vocabulis adhiberi potest, hic partim Græcumüvaleat, partim vero barbaro more proi, vel pro consonante eiusj, ponatur. Hæc ratio scribendi sibi non consistit. Quidquid tamen sit, manifestum estBritanniamsignificare velle.

60.Suómi, est nomen gentis Fennorum, qui propria lingua ita se vocant, patriam autem Fenniam, quæ Archiducatus est in littoribus Maris Baltici, atque Russorum imperio paret. Ratione stirpis, Fenni ad eas gentes pertinent, quæ vulgoUral-Altaicæappellantur de montibus, qui regiones eas continent, suntqueLapones, Mordvini, Zyrjéni, Vogules, Tsheremissi, Ostiaci, Samojedes(ut Russi curioso eos modo vocant, quasisese edentes), ac, si quæ sint aliæ. Hæ gentes extrema Septemtrionalis pars est familiæ gentium, quarum Centrum Tatari sunt in Asia Occidua, ubi cum Turcomanis miscentur, quorum, vicissim, extrema pars Meridiana sunt Osmanli, sive Turcæ; inter has extremas autem partes medium tenent locum Hungari, qui sua lingua seMagyarappellant. Ipse adeo Russi, atque Bulgari ad eandem stirpem spectant, sed lapsu temporis idiomata Slavica susceperunt.

Utrum Suómi mille ante Christum annis eas sedes tenuerint, mihi quidem non constat, nec negare volo, sed dubitare licet.

Quo animo Auctor noster erga has varias gentes fuerit, clarum est. Ipse opus suum lingua Gallo-Francica pro Gallo-Francis scripsit; itaque Celtæ sibi formosi, affabiles, admodum humani, atque perquam amabiles fuerunt; contra, Etrusci, atque Suómi omnium mortalium turpissimi, informes, barbari, ridiculi describuntur. Quamobrem? Nescio. At linguæ omnium, etiam Celtarum, sunt meracornicatio(linguæ corvorum et cornicum). Nemo sobrius de re sibi ignota ita scribit.

Quod adoleum piscinumattinet, utique de potu accipiendum est, quod Francide la bière, ac, post eos GermaniBiervocant, quod quidem e Latinobiberedesumptum est, nec ii proprium vocabulum pro eo temeto habent. Idem Latinesabaia, cælia, camum, ac, minus apte,cervisia(quod verbum proprieaquam melleam, exceradecoctam valet), vel cerevisia, appellatur. Etiam de ista re licet dubitare.

Præterire æquo animo nequeo, quod Auctor de sacris Suómi tam temerarias gerras et affanias effingit. Satis apud omnes cordatos superque constat apud has gentes Boreales Summum Numen sub nomineThoracultum fuisse; utrum nomen hoc idem sit, quod apud GermanosThor, siveTonans, Iupiter, an vero Hebraicum vocabulumThóra, Lex, nempe Mosaica, ceu persona, dicere nequeo. Sed Fenni suum DeumJúmalavocaverunt, et usque vocant. Quid opus erat Ionam eorum Deum constituere? Est hoc contra historicam veritatem, contra rationem sanam, æquumque gustum. An non satis erat hunc Iudaicum heroem ducem, aut regem statuere? Scimus tamen quo hæc colliment. Sapienti sat.

61.1Circumnavigavimus Libyam.— Eius continentis, quem modoAfricamnominamus, præter partes Septemtrionales, nullæ aliæ erant notæ vetustati. Ab Oceano Atlantico incepitMauritania, proxima huic eratNumidia, quæ nunc partes sunt Algiriæ; hanc excepitAfrica, quæ nunc Tunisia vocatur; inde se porrexeruntTripolitana(h. e., regiotrium urbium),Cyrenaica, etMarmaria, quæ nunc universim Berberia, falso “Barbaria” appellantur; denique Ægyptus. Cætera omnis regio uno verboLibyavocabatur, quæ ad Meridiem ab his sita erat. Ultra Libyam, ad Meridiem, ab Oceano Atlantico ad Sinum Arabicum, itaque ad Meridiem ab Ægypto, omnis regio erat Æthiopia. Quum, ergo, Navarchus Mago “circumnavigarat Libyam,” intelligi debet modernam Africam circumnavigasse.

Clara urbs Utica sita erat in Africaeorum temporum, i.e. proprie sic dicta, in extremo Promontorio Apollinis, et ad flumen Bágrada; nomen oppidi nunc estBushater, fluminis autemMedsherda. Non adeo procul ad Meridiem sita erat Carthago. Quoniam hæc urbs caput “Africæ” erat, inde omnis continens Africa vocari cœpit.

Numidiam et Africam a Libya duæ amplissimæ paludes seiunxerunt: altera Palus Libyca, Tritonia Palus altera; ultra has, ad Meridiem, Deserta Libyca incipiunt, quæ quondam fundus vastissimi maris fuisse creduntur, quamvis nunc altiora sint quam fundus Maris Interni. Hanc universam eversionem Auctor per servum senem Libycum enarrari curat.

61.2Cus,כוש,cush, sic vocatur in Bibliis (Gen. 2, 13) regio, in qua fluitGihon, et huius regionis incolæ erant nigri (Ier. 13, 18), et inde putatur per Cus Æthiopiam intelligi debere, hos autem homines nigros posteros esseCham(Shem, Cham et Iepheth, vel Iefes, filiiNúach). Ubi autem Æthiophia sita sit, supra narravimus.

61.3Mitzraim,מצרים, est nomen Hebraicum Ægypti, estque in numero duali, quia Æ. Superior, et Inferior significantur; singulari numero estמצור,Mátzor.

62.1Ophir—Saba.—אופיר,óphír, velאופר,óphir, nomen regionis cuiusdam, auri, gemmarum, ligni santalini, aromatum, rerumque pretiosarum feracissimæ, unde Phœnices, ac per eos Rex Salomon, merces hoc genus comparare solebant. Ubi autem sita sit, apud interpretes ambigitur. Sunt qui Hindiam intelligi debere contendant, præsertim oras Malabar, et Goa; alii plures Meridianam Arabiæ Felicis partem, quondam auriferam eam esse volunt; multi denique adversas oras Africæ, præsertim Oman, Mozambicam, atque Zanzibar innui volunt, quod in Mozambica usque floret locusFura, auri satis ferax.

62.2Sába, Hebraiceשבא,ShebásiveSh’váiis temporibus summum oppidum, et caput Arabiæ Felicis, siveIémen, thuris, aromatum, gemmarumque fertilis locus atque opulentus. Sabæorum satis frequens fit in Bibliis mentio. Maxime tamen memorabilis estמלכת שבא,malcas Sh’vá, Regina Sabæa, sive Sabæ (nuncHedshaz), nomine, ut aliqui historici tradiderunt,Balcis, quæ omnigenis opibus et magnificentia affluens, fama sapientiæ regis Salomonis ad se allata, non dubitavit ad eum visendum iter Hierosolyma suscipere, tametsi hic tantum de donis missis auctor refert, quæ Mago ad regem detulerit.

Denique, placet deFortunatis Insulishæc memorare: Nomen a Græcis acceptum est, qui eas Beatorum vocant insulas. Plinius (H. N. iv. 119) memorat: “Ex adverso Celtiberiæ complures sunt insulæCassiteridesdictæ Græcis, a fertilitate plumbi; et e regione Arrotrebarum Promontorii Deorum sex, quas aliquiFortunatasappellavere.” Eas ad Canarias Insulas spectasse, idem auctor meminit, qui (Libro vi., 202-4) plures insulas memorat cum Fortunatis, tum sic fatur: “Proximam ei (Ninguariæ) Canariam a multitudine canum ingentis magnitudinis, ex quibus perducti sunt Iubæ duo.” Hinc etiam palam est “Canarias” a multitudine magnorumcanumsic appellari.

(Note for version 1) Since the transcriber did not feel confident to reliably transcribe the Hebrew characters of the original text, each of these has been replaced by a '#'.

(Note for version 2) The Hebrew characters have been added in this version.

The following typos in the text have been corrected:

Changes from version 2: the HTML code was simplified and improved. The layout has been improved. Page numbers have been added. The navigation between notes has been improved. Number of typos that were added in the process of transcription have been corrected. Typographical quotes have been added. The layout has been slightly changed (and periods added after the chapter titles) to be closer to what’s in Insula Thesauraria, which is the most elaborate in the Mount Hope series.

The reader should note that, given the large amount of typos in the original text, correcting the typos without altering the text led to some guesses and choices. The typos that were present in the original text and still in the version 2 have been corrected, and may be reversed if deemed necessary:


Back to IndexNext