DOCUMENTS.

DOCUMENTS.I.DUBIA CIRCA MISSARUM ITERATIONEM, APPLICATIONEM MISSAE PRO POPULO, ET RECEPTIONEM ELEEMOSYNAE.Ex S. Congregatione Concilii Tridentini Interpretum.VISITATIONIS SS. LIMINUM.[19]Compendium Facti.—Episcopus A in relatione status suae Dioecesis ad S. Sedem transmissa, haec exposuit: “Ducentae circiter Paroeciae, in hac Dioecesi extant, quae aliam filialem sibi adnexam habent, in qua Parochus diebus dominicis et festis per annum, secundam Missam celebrat: et circa hanc consuetudinem, diversa dubia, suboriuntur super quibus declarationem necessariam a S. Congregatione humiliter expostulo. Et primum animadvertere debeo, quod fidelium numerus iuxta has ecclesias commorantium, valde varius est: in aliquibus sunt quinque vel decem, in aliis ducenti, imo et sexcenti. Distantia a matrice, modo ad milliarium non attingit, modo sunt duo, tria, aut quatuor milliaria. Valde difficile foret etiam post exquisitam investigationem definire utrum hae ecclesiae nunc filiales, fuerint aliquando ecclesiae matrices, seu verae paroeciae”. Quatuor proinde dubia proponebat S. Concilii Congregationi, quae antequam solverentur, rogatus est Episcopus, ut magis praecise referret de omnimoda deficientia Sacerdotum, ac mediorum quibus per alium celebrari posset in filialibus ecclesiis; et utrum ecclesiae modo filiales nuncupatae, dotem aliquam seu congruam, distinctam a matrice haberent, perquisitis actis Curiae, ac SS. Visitationum. At, quae relata sunt, sufficientia non erant ad integram quaestionem singillatim definiendam, quae ingentem paroeciarum numerum complectebatur. Relatum enim est de magna et generica presbiterorum deficientia, eorumque redituum paupertate, qui dum prius ex decimis alebantur; deinde, his subtractis, assignata est pro quolibet parocho, certa pensio, independenter omnino a populorum numero, vel parochiarum quas quilibet regit. Concinnata itaque hac ratione fuerunt proposita ab Episcopo dubia.I.“Utrum haec consuetudo secundam Missam celebrandi, toleranda sit in omnibus praedictis ecclesiis adnexis, ubi hic mos ita invaluit, ut populus etiam ius ad illam exigendam existimet se habere”.II.“Utrum Parochus necessario debeat illam secundam Missam applicare pro Populo sicuti primam, vel liberam retineat illius applicationem cum stipendio”.III.“Utrum licentiam dare queat Episcopus ad illam secundam Missam celebrandam in casibus similibus, et in locis ubi talis consuetudo usque adhuc non invaluit”.IV.“Utrum praesertim praedictam licentiam concedere possit temporecollectionis messium, cum plurimi operarii in uno praedio seu villa concurrant, qui certe missam non audirent, nisi Parochus secundam in eo loco diceret, ex eo quod alius Sacerdos ad illam dicendam haberi non possit”.DISCEPTATIO SYNOPTICA.Quoad missae iterationem.—Ex officio, haec praecipua capita iuris proponebantur S. Congregationi. Praemissa nempe notione historica disciplinae quae successive hanc missarum iterationem moderata est, allegabatur caput 3de celebrat. missar.in quo ita sanxit InnocentiusIII.“Excepto die Nativitatis Dominicae nisi causa necessitatis suadeat, sufficit Sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare”. Ubi verbum sufficit, non convenientiam aliquam commendat, sed veram praeceptum continet, ceu etiam docuit Benedict. XIV. inConst. Declarasti nobis. Quaenam porro debeat esse necessitas ab Innocentio indicata, licet disputaverint de ea Doctores, hodie, praesertim post hanc BenedictiXIV.Constitutionem, illa est (subiungebatur) qua reperitur presbiter qui duas habeat paroecias, et in alterutram nequeat Populus convenire, nec alius habeatur presbiter praeter Parochum, qui missam possit celebrare. Et similis reputatur etiam casus quo Parochus etsi non praesit duabus paroeciis, tamen vel duos regat inter se dissitos populos, quorum unus ob magnam locorum distantiam, assistere non possit Parocho celebranti, vel etiam si una sit Ecclesia, quae universum Populum simul capere non possit. Extra huiusmodi necessitatis casus, neque consuetudo, etsi vetustissima suffragari potest Missarum iterationi, ut S. C. C. inDertusen 20 Augusti 1768, et alibi censuit. Adnotabatur veroin factoquod licet haberetur generica presbiterorum deficientia, tamen ex ea argui non poterat vera necessitas in qualibet paroecia.Caeterum observabatur, distantiam Ecclesiarum quae filiales nuncupabantur, a Parochiali Ecclesia, ab uno circiter lapide, usque ad tria et quatuor passuum millia protendi: et fideles in multis Ecclesiis usque ad biscentum et sexcentum ascendere, quamvis in nonnullis, non nisi quinque vel decem tantum, reperiantur. Ob quas peculiares circumstantias, exponebatur responsio S. C. in casu non absimili, proposito perSummaria precum die 12 Ianuarii 1847 in Lingonen. In eo enim pariter agebaturI.de consuetudine qua nonnulli animarum Pastores, Missam iterabant eodem die; et aderatII.quaedam Communitas, uno circiter lapide, a Parochiali Ecclesia separata, constans viginti circiter personis. Et S. C. respondit: “Scribatur Episcopo ut concedat bis Missam celebrandi licentiam, quatenus eae circumstantiae, et praecisae necessitatis casus concurrant, quos Benedict. XIV. in sua Const.Declarasti nobisrequirit; in casu vero quem idem orator proponit, (seu in secundo casu) licentiam esse concedendam”.Quando applicanda non est secunda missa pro populo.—Quod attinet vero ad applicationem secundae Missae pro populo, afferebatur Resolutio S. C. C. inLucen. applicationis Missarum 12 Martii 1774in qua proposito dubio: “An Parochi duabus Ecclesiis parochialibus praepositi, teneantur Dominicis, aliisque Festis diebus, Missam in unaquaque Ecclesia sive per se sive per alios applicare pro populo in casu” responsumprodiit:Affirmative, exceptis tantum parochiis unitis, unione plenaria et extinctiva, et scribatur Episcopo iuxta instructionem.Instructio vero continebat: S. Congregationemnunquam dubitasse, quod Parochi teneantur applicationi supradictae Missae pro populo singulis diebus Dominicis, et Festis in unaquaque ex Ecclesiis Parochialibus quae vel aeque principaliter, vel subiective coniunctae sunt, atque incorporatae; cum applicatio unius tantummodo Missae pro populo, locum habeat in iis parochialibus quae invicem adeo unitae et coniunctae atque incorporatae sunt, ut ex duabus una prorsus cum extinctione tituli alterius evaserit.In praesenti autem facto quamvis ex deductis non poterat certo determinari natura unionis, animadvertebatur tamen, non deesse indicia quae videbantur excludere plenariam et extinctivam unionem.Caeterum, subinagebatur, si Parochi iterare Missam deberent, non ratione duplicis Paroeciae, sed solummodo ratione necessitatis, quamvis secundam Missam ad libitum applicare possent, nullam tamen pro hac celebratione recipere possunt eleemosynam; quod dici etiam debet de quolibet Sacerdote qui nullam habeat animarum curam, ceu omissis ceteris, definitum fuit inCameracen. Missae pro Populo 25 Septemb. 1858, cuius resoluta dubia videbis inferius.Resolutio Dubiorum.—Sacra Congregatio Concilii die 22 Februarii 1862 respondere censuit: adI.etIII.affirmative iudicio Episcopi, nulla habita ratione consuetudinis, et quatenus in unoquoque casu concurrant circumstantiae necessitatis ad formam Constitutionis Benedectinae et Declarationis sacrae Congregationis diei 14 Octobris 1843 relatae in Cameracen. Missae pro Populo 25 Septembris 1858.Ad II.dentur resolutiones in Cameracen. diei 25 Sept. 1858.Ad IV.provisum in praecedentibus.Haec porro est indicata declaratio, ipsis verbis quibus in citataCameracen.reperitur. “De adiunctis Amplitudinis tuae precibus cum ad SSmum. Dominum Nostrum relatum fuerit placuit cidem Sanctitati Suae, eadem et tibi dare responsa quae ad alios quoque Antistites, per hanc Sacram Congregationem Concilii transmissa sunt. Ordinariorum scilicet esse de re cognoscere et perpendere, num revera necessitas urgeat ut Sacerdos duas Missas celebrare cogatur, nec aliter utendum concessa hac iteratione, quam iuxta conditiones ab ipsis apponendas, habita locorum, populorum, et paucitatis Sacerdotum, ac proinde verae necessitatis ratione de qua legatur Benedicti XIV. ConstitutioDeclarasti … ad Episcopum Oscensem anni 1746, et in eius apereDe sacrificio Missae lib. 3 cap. 5, et 6. Ipsorum vero conscientia oneratur stricte, nec permissio concedatur generaliter, quasi privilegium alicui Sacerdoti; sed ob peculiares casus, et necessitatis causa, ab ipso examinata, qui praeterea moneat Parochos quibus facultatem iterum, eadem die, secundam Missam celebrandi concesserit, ne eleemosynam vel stipendium a quovis et sub quocumque pretextu, pro ea percipiant, iuxta decreta alias edita a S. Congregatione, sed eam pro populo sibi commisso gratis applicent”.Resolutiones vero quae inCameracen.reperiuntur quibus S. C. C. censuit ad secundum propositum superius dubium respondere, sunt sequentes. Cum inCameracen.quaereretur. I. “An Parochus qui duas Parochias regit et ideo bis in die celebrat, utrique Parochiaesuam missam applicare teneatur non obstante redituum exiguitate”.II. “An Parochus, qui in una eademque Parochia, bis eadem die celebrat, utramque Missam populo sibi commisso, gratis applicare omnino teneatur”.III.“An Vicarii aut alii Sacerdotes curam animarum non habentes, si quando, bis in die celebrant ut fit quandoque, seu ut numero sufficienti, Missae in Ecclesia Parochiali celebrentur, seu ut Hospitalia, Carceres, sanctimonialium Conventus, Missa non careant, secundum et ipsi Missam pro populo gratis applicare teneantur”.“Et quatenus affirmative adI. II. et III.”.IV. “An et quomodo concedendum sit Parochis, qui diebus dominicis aliisque festis bis celebrant, ut unius Missae liberam habeant applicationem, et stipendium pro ea recipere valeant in casu”.V. “An et quomodo concedendum sit Sacerdotibus curam animarum non habentibus, quoad utramque Missam in casu”.Sacra Congregatio Concilii die praedicta respondit: Ad I.Affirmative.Ad II.Negative firma prohibitione recipiendi eleemosynam pro secunda Missa.AdIII.Negative quatenus curam animarum non habeant, firma semper prohibitione recipiendi eleemosynam pro secunda Missa.Ad IV.Negative, et Episcopus provideat ad formam Constitutionis Benedicti XIV.“Cum semper oblatas §. 8”. Ad V.provisum in tertio.Ex quibus omnibus breviter colliges:I.Extra verae necessitatis casus, Missam iterare non licere.[20]II.Huius necessitatis existentiam agnoscendam esse ab Episcopo singulis in casibus, prae oculis habito criterio seu norma, quam tradit BenedictusXIV.in Constit.Declarasti, et in eius opere de Sacrificio Missaelib. 3. cc. 5 et 6.[21]III.Qua necessitate cognita Episcopum permittere debere hanc Missae iterationem, non quidem generaliter et ad instar privilegii, sed secundum cognitam necessitatem, appositis etiam conditionibus opportunis, a Sacerdotibus omnino servandis.IV.Neque allegari posse consuetudinem, quamvis immemorialem, veluti titulum ad Missam legitime iterandam quae consuetudo ex se sola, dicenda est potius corruptela.V.Colliges insuper, nunquam recipi posse eleemosynam pro secunda Missa celebranda, quicumque sit qui eam celebret, neque ad hanc eleemosynam recipiendam, allegari posse titulum egestatis, seu defectus redituum.[22]VI.Imo Parochum teneri secundamPro populo, sicut primam, gratis, diebus festis applicare, in parochiis unitis, excepto casu in quo Parochiarum unio talis sit, ex qua unica prorsus parochia exurgat.

I.

DUBIA CIRCA MISSARUM ITERATIONEM, APPLICATIONEM MISSAE PRO POPULO, ET RECEPTIONEM ELEEMOSYNAE.Ex S. Congregatione Concilii Tridentini Interpretum.VISITATIONIS SS. LIMINUM.[19]Compendium Facti.—Episcopus A in relatione status suae Dioecesis ad S. Sedem transmissa, haec exposuit: “Ducentae circiter Paroeciae, in hac Dioecesi extant, quae aliam filialem sibi adnexam habent, in qua Parochus diebus dominicis et festis per annum, secundam Missam celebrat: et circa hanc consuetudinem, diversa dubia, suboriuntur super quibus declarationem necessariam a S. Congregatione humiliter expostulo. Et primum animadvertere debeo, quod fidelium numerus iuxta has ecclesias commorantium, valde varius est: in aliquibus sunt quinque vel decem, in aliis ducenti, imo et sexcenti. Distantia a matrice, modo ad milliarium non attingit, modo sunt duo, tria, aut quatuor milliaria. Valde difficile foret etiam post exquisitam investigationem definire utrum hae ecclesiae nunc filiales, fuerint aliquando ecclesiae matrices, seu verae paroeciae”. Quatuor proinde dubia proponebat S. Concilii Congregationi, quae antequam solverentur, rogatus est Episcopus, ut magis praecise referret de omnimoda deficientia Sacerdotum, ac mediorum quibus per alium celebrari posset in filialibus ecclesiis; et utrum ecclesiae modo filiales nuncupatae, dotem aliquam seu congruam, distinctam a matrice haberent, perquisitis actis Curiae, ac SS. Visitationum. At, quae relata sunt, sufficientia non erant ad integram quaestionem singillatim definiendam, quae ingentem paroeciarum numerum complectebatur. Relatum enim est de magna et generica presbiterorum deficientia, eorumque redituum paupertate, qui dum prius ex decimis alebantur; deinde, his subtractis, assignata est pro quolibet parocho, certa pensio, independenter omnino a populorum numero, vel parochiarum quas quilibet regit. Concinnata itaque hac ratione fuerunt proposita ab Episcopo dubia.I.“Utrum haec consuetudo secundam Missam celebrandi, toleranda sit in omnibus praedictis ecclesiis adnexis, ubi hic mos ita invaluit, ut populus etiam ius ad illam exigendam existimet se habere”.II.“Utrum Parochus necessario debeat illam secundam Missam applicare pro Populo sicuti primam, vel liberam retineat illius applicationem cum stipendio”.III.“Utrum licentiam dare queat Episcopus ad illam secundam Missam celebrandam in casibus similibus, et in locis ubi talis consuetudo usque adhuc non invaluit”.IV.“Utrum praesertim praedictam licentiam concedere possit temporecollectionis messium, cum plurimi operarii in uno praedio seu villa concurrant, qui certe missam non audirent, nisi Parochus secundam in eo loco diceret, ex eo quod alius Sacerdos ad illam dicendam haberi non possit”.DISCEPTATIO SYNOPTICA.Quoad missae iterationem.—Ex officio, haec praecipua capita iuris proponebantur S. Congregationi. Praemissa nempe notione historica disciplinae quae successive hanc missarum iterationem moderata est, allegabatur caput 3de celebrat. missar.in quo ita sanxit InnocentiusIII.“Excepto die Nativitatis Dominicae nisi causa necessitatis suadeat, sufficit Sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare”. Ubi verbum sufficit, non convenientiam aliquam commendat, sed veram praeceptum continet, ceu etiam docuit Benedict. XIV. inConst. Declarasti nobis. Quaenam porro debeat esse necessitas ab Innocentio indicata, licet disputaverint de ea Doctores, hodie, praesertim post hanc BenedictiXIV.Constitutionem, illa est (subiungebatur) qua reperitur presbiter qui duas habeat paroecias, et in alterutram nequeat Populus convenire, nec alius habeatur presbiter praeter Parochum, qui missam possit celebrare. Et similis reputatur etiam casus quo Parochus etsi non praesit duabus paroeciis, tamen vel duos regat inter se dissitos populos, quorum unus ob magnam locorum distantiam, assistere non possit Parocho celebranti, vel etiam si una sit Ecclesia, quae universum Populum simul capere non possit. Extra huiusmodi necessitatis casus, neque consuetudo, etsi vetustissima suffragari potest Missarum iterationi, ut S. C. C. inDertusen 20 Augusti 1768, et alibi censuit. Adnotabatur veroin factoquod licet haberetur generica presbiterorum deficientia, tamen ex ea argui non poterat vera necessitas in qualibet paroecia.Caeterum observabatur, distantiam Ecclesiarum quae filiales nuncupabantur, a Parochiali Ecclesia, ab uno circiter lapide, usque ad tria et quatuor passuum millia protendi: et fideles in multis Ecclesiis usque ad biscentum et sexcentum ascendere, quamvis in nonnullis, non nisi quinque vel decem tantum, reperiantur. Ob quas peculiares circumstantias, exponebatur responsio S. C. in casu non absimili, proposito perSummaria precum die 12 Ianuarii 1847 in Lingonen. In eo enim pariter agebaturI.de consuetudine qua nonnulli animarum Pastores, Missam iterabant eodem die; et aderatII.quaedam Communitas, uno circiter lapide, a Parochiali Ecclesia separata, constans viginti circiter personis. Et S. C. respondit: “Scribatur Episcopo ut concedat bis Missam celebrandi licentiam, quatenus eae circumstantiae, et praecisae necessitatis casus concurrant, quos Benedict. XIV. in sua Const.Declarasti nobisrequirit; in casu vero quem idem orator proponit, (seu in secundo casu) licentiam esse concedendam”.Quando applicanda non est secunda missa pro populo.—Quod attinet vero ad applicationem secundae Missae pro populo, afferebatur Resolutio S. C. C. inLucen. applicationis Missarum 12 Martii 1774in qua proposito dubio: “An Parochi duabus Ecclesiis parochialibus praepositi, teneantur Dominicis, aliisque Festis diebus, Missam in unaquaque Ecclesia sive per se sive per alios applicare pro populo in casu” responsumprodiit:Affirmative, exceptis tantum parochiis unitis, unione plenaria et extinctiva, et scribatur Episcopo iuxta instructionem.Instructio vero continebat: S. Congregationemnunquam dubitasse, quod Parochi teneantur applicationi supradictae Missae pro populo singulis diebus Dominicis, et Festis in unaquaque ex Ecclesiis Parochialibus quae vel aeque principaliter, vel subiective coniunctae sunt, atque incorporatae; cum applicatio unius tantummodo Missae pro populo, locum habeat in iis parochialibus quae invicem adeo unitae et coniunctae atque incorporatae sunt, ut ex duabus una prorsus cum extinctione tituli alterius evaserit.In praesenti autem facto quamvis ex deductis non poterat certo determinari natura unionis, animadvertebatur tamen, non deesse indicia quae videbantur excludere plenariam et extinctivam unionem.Caeterum, subinagebatur, si Parochi iterare Missam deberent, non ratione duplicis Paroeciae, sed solummodo ratione necessitatis, quamvis secundam Missam ad libitum applicare possent, nullam tamen pro hac celebratione recipere possunt eleemosynam; quod dici etiam debet de quolibet Sacerdote qui nullam habeat animarum curam, ceu omissis ceteris, definitum fuit inCameracen. Missae pro Populo 25 Septemb. 1858, cuius resoluta dubia videbis inferius.Resolutio Dubiorum.—Sacra Congregatio Concilii die 22 Februarii 1862 respondere censuit: adI.etIII.affirmative iudicio Episcopi, nulla habita ratione consuetudinis, et quatenus in unoquoque casu concurrant circumstantiae necessitatis ad formam Constitutionis Benedectinae et Declarationis sacrae Congregationis diei 14 Octobris 1843 relatae in Cameracen. Missae pro Populo 25 Septembris 1858.Ad II.dentur resolutiones in Cameracen. diei 25 Sept. 1858.Ad IV.provisum in praecedentibus.Haec porro est indicata declaratio, ipsis verbis quibus in citataCameracen.reperitur. “De adiunctis Amplitudinis tuae precibus cum ad SSmum. Dominum Nostrum relatum fuerit placuit cidem Sanctitati Suae, eadem et tibi dare responsa quae ad alios quoque Antistites, per hanc Sacram Congregationem Concilii transmissa sunt. Ordinariorum scilicet esse de re cognoscere et perpendere, num revera necessitas urgeat ut Sacerdos duas Missas celebrare cogatur, nec aliter utendum concessa hac iteratione, quam iuxta conditiones ab ipsis apponendas, habita locorum, populorum, et paucitatis Sacerdotum, ac proinde verae necessitatis ratione de qua legatur Benedicti XIV. ConstitutioDeclarasti … ad Episcopum Oscensem anni 1746, et in eius apereDe sacrificio Missae lib. 3 cap. 5, et 6. Ipsorum vero conscientia oneratur stricte, nec permissio concedatur generaliter, quasi privilegium alicui Sacerdoti; sed ob peculiares casus, et necessitatis causa, ab ipso examinata, qui praeterea moneat Parochos quibus facultatem iterum, eadem die, secundam Missam celebrandi concesserit, ne eleemosynam vel stipendium a quovis et sub quocumque pretextu, pro ea percipiant, iuxta decreta alias edita a S. Congregatione, sed eam pro populo sibi commisso gratis applicent”.Resolutiones vero quae inCameracen.reperiuntur quibus S. C. C. censuit ad secundum propositum superius dubium respondere, sunt sequentes. Cum inCameracen.quaereretur. I. “An Parochus qui duas Parochias regit et ideo bis in die celebrat, utrique Parochiaesuam missam applicare teneatur non obstante redituum exiguitate”.II. “An Parochus, qui in una eademque Parochia, bis eadem die celebrat, utramque Missam populo sibi commisso, gratis applicare omnino teneatur”.III.“An Vicarii aut alii Sacerdotes curam animarum non habentes, si quando, bis in die celebrant ut fit quandoque, seu ut numero sufficienti, Missae in Ecclesia Parochiali celebrentur, seu ut Hospitalia, Carceres, sanctimonialium Conventus, Missa non careant, secundum et ipsi Missam pro populo gratis applicare teneantur”.“Et quatenus affirmative adI. II. et III.”.IV. “An et quomodo concedendum sit Parochis, qui diebus dominicis aliisque festis bis celebrant, ut unius Missae liberam habeant applicationem, et stipendium pro ea recipere valeant in casu”.V. “An et quomodo concedendum sit Sacerdotibus curam animarum non habentibus, quoad utramque Missam in casu”.Sacra Congregatio Concilii die praedicta respondit: Ad I.Affirmative.Ad II.Negative firma prohibitione recipiendi eleemosynam pro secunda Missa.AdIII.Negative quatenus curam animarum non habeant, firma semper prohibitione recipiendi eleemosynam pro secunda Missa.Ad IV.Negative, et Episcopus provideat ad formam Constitutionis Benedicti XIV.“Cum semper oblatas §. 8”. Ad V.provisum in tertio.Ex quibus omnibus breviter colliges:I.Extra verae necessitatis casus, Missam iterare non licere.[20]II.Huius necessitatis existentiam agnoscendam esse ab Episcopo singulis in casibus, prae oculis habito criterio seu norma, quam tradit BenedictusXIV.in Constit.Declarasti, et in eius opere de Sacrificio Missaelib. 3. cc. 5 et 6.[21]III.Qua necessitate cognita Episcopum permittere debere hanc Missae iterationem, non quidem generaliter et ad instar privilegii, sed secundum cognitam necessitatem, appositis etiam conditionibus opportunis, a Sacerdotibus omnino servandis.IV.Neque allegari posse consuetudinem, quamvis immemorialem, veluti titulum ad Missam legitime iterandam quae consuetudo ex se sola, dicenda est potius corruptela.V.Colliges insuper, nunquam recipi posse eleemosynam pro secunda Missa celebranda, quicumque sit qui eam celebret, neque ad hanc eleemosynam recipiendam, allegari posse titulum egestatis, seu defectus redituum.[22]VI.Imo Parochum teneri secundamPro populo, sicut primam, gratis, diebus festis applicare, in parochiis unitis, excepto casu in quo Parochiarum unio talis sit, ex qua unica prorsus parochia exurgat.

DUBIA CIRCA MISSARUM ITERATIONEM, APPLICATIONEM MISSAE PRO POPULO, ET RECEPTIONEM ELEEMOSYNAE.

Ex S. Congregatione Concilii Tridentini Interpretum.

VISITATIONIS SS. LIMINUM.[19]

Compendium Facti.—Episcopus A in relatione status suae Dioecesis ad S. Sedem transmissa, haec exposuit: “Ducentae circiter Paroeciae, in hac Dioecesi extant, quae aliam filialem sibi adnexam habent, in qua Parochus diebus dominicis et festis per annum, secundam Missam celebrat: et circa hanc consuetudinem, diversa dubia, suboriuntur super quibus declarationem necessariam a S. Congregatione humiliter expostulo. Et primum animadvertere debeo, quod fidelium numerus iuxta has ecclesias commorantium, valde varius est: in aliquibus sunt quinque vel decem, in aliis ducenti, imo et sexcenti. Distantia a matrice, modo ad milliarium non attingit, modo sunt duo, tria, aut quatuor milliaria. Valde difficile foret etiam post exquisitam investigationem definire utrum hae ecclesiae nunc filiales, fuerint aliquando ecclesiae matrices, seu verae paroeciae”. Quatuor proinde dubia proponebat S. Concilii Congregationi, quae antequam solverentur, rogatus est Episcopus, ut magis praecise referret de omnimoda deficientia Sacerdotum, ac mediorum quibus per alium celebrari posset in filialibus ecclesiis; et utrum ecclesiae modo filiales nuncupatae, dotem aliquam seu congruam, distinctam a matrice haberent, perquisitis actis Curiae, ac SS. Visitationum. At, quae relata sunt, sufficientia non erant ad integram quaestionem singillatim definiendam, quae ingentem paroeciarum numerum complectebatur. Relatum enim est de magna et generica presbiterorum deficientia, eorumque redituum paupertate, qui dum prius ex decimis alebantur; deinde, his subtractis, assignata est pro quolibet parocho, certa pensio, independenter omnino a populorum numero, vel parochiarum quas quilibet regit. Concinnata itaque hac ratione fuerunt proposita ab Episcopo dubia.

I.“Utrum haec consuetudo secundam Missam celebrandi, toleranda sit in omnibus praedictis ecclesiis adnexis, ubi hic mos ita invaluit, ut populus etiam ius ad illam exigendam existimet se habere”.

II.“Utrum Parochus necessario debeat illam secundam Missam applicare pro Populo sicuti primam, vel liberam retineat illius applicationem cum stipendio”.

III.“Utrum licentiam dare queat Episcopus ad illam secundam Missam celebrandam in casibus similibus, et in locis ubi talis consuetudo usque adhuc non invaluit”.

IV.“Utrum praesertim praedictam licentiam concedere possit temporecollectionis messium, cum plurimi operarii in uno praedio seu villa concurrant, qui certe missam non audirent, nisi Parochus secundam in eo loco diceret, ex eo quod alius Sacerdos ad illam dicendam haberi non possit”.

DISCEPTATIO SYNOPTICA.

Quoad missae iterationem.—Ex officio, haec praecipua capita iuris proponebantur S. Congregationi. Praemissa nempe notione historica disciplinae quae successive hanc missarum iterationem moderata est, allegabatur caput 3de celebrat. missar.in quo ita sanxit InnocentiusIII.“Excepto die Nativitatis Dominicae nisi causa necessitatis suadeat, sufficit Sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare”. Ubi verbum sufficit, non convenientiam aliquam commendat, sed veram praeceptum continet, ceu etiam docuit Benedict. XIV. inConst. Declarasti nobis. Quaenam porro debeat esse necessitas ab Innocentio indicata, licet disputaverint de ea Doctores, hodie, praesertim post hanc BenedictiXIV.Constitutionem, illa est (subiungebatur) qua reperitur presbiter qui duas habeat paroecias, et in alterutram nequeat Populus convenire, nec alius habeatur presbiter praeter Parochum, qui missam possit celebrare. Et similis reputatur etiam casus quo Parochus etsi non praesit duabus paroeciis, tamen vel duos regat inter se dissitos populos, quorum unus ob magnam locorum distantiam, assistere non possit Parocho celebranti, vel etiam si una sit Ecclesia, quae universum Populum simul capere non possit. Extra huiusmodi necessitatis casus, neque consuetudo, etsi vetustissima suffragari potest Missarum iterationi, ut S. C. C. inDertusen 20 Augusti 1768, et alibi censuit. Adnotabatur veroin factoquod licet haberetur generica presbiterorum deficientia, tamen ex ea argui non poterat vera necessitas in qualibet paroecia.

Caeterum observabatur, distantiam Ecclesiarum quae filiales nuncupabantur, a Parochiali Ecclesia, ab uno circiter lapide, usque ad tria et quatuor passuum millia protendi: et fideles in multis Ecclesiis usque ad biscentum et sexcentum ascendere, quamvis in nonnullis, non nisi quinque vel decem tantum, reperiantur. Ob quas peculiares circumstantias, exponebatur responsio S. C. in casu non absimili, proposito perSummaria precum die 12 Ianuarii 1847 in Lingonen. In eo enim pariter agebaturI.de consuetudine qua nonnulli animarum Pastores, Missam iterabant eodem die; et aderatII.quaedam Communitas, uno circiter lapide, a Parochiali Ecclesia separata, constans viginti circiter personis. Et S. C. respondit: “Scribatur Episcopo ut concedat bis Missam celebrandi licentiam, quatenus eae circumstantiae, et praecisae necessitatis casus concurrant, quos Benedict. XIV. in sua Const.Declarasti nobisrequirit; in casu vero quem idem orator proponit, (seu in secundo casu) licentiam esse concedendam”.

Quando applicanda non est secunda missa pro populo.—Quod attinet vero ad applicationem secundae Missae pro populo, afferebatur Resolutio S. C. C. inLucen. applicationis Missarum 12 Martii 1774in qua proposito dubio: “An Parochi duabus Ecclesiis parochialibus praepositi, teneantur Dominicis, aliisque Festis diebus, Missam in unaquaque Ecclesia sive per se sive per alios applicare pro populo in casu” responsumprodiit:Affirmative, exceptis tantum parochiis unitis, unione plenaria et extinctiva, et scribatur Episcopo iuxta instructionem.Instructio vero continebat: S. Congregationemnunquam dubitasse, quod Parochi teneantur applicationi supradictae Missae pro populo singulis diebus Dominicis, et Festis in unaquaque ex Ecclesiis Parochialibus quae vel aeque principaliter, vel subiective coniunctae sunt, atque incorporatae; cum applicatio unius tantummodo Missae pro populo, locum habeat in iis parochialibus quae invicem adeo unitae et coniunctae atque incorporatae sunt, ut ex duabus una prorsus cum extinctione tituli alterius evaserit.

In praesenti autem facto quamvis ex deductis non poterat certo determinari natura unionis, animadvertebatur tamen, non deesse indicia quae videbantur excludere plenariam et extinctivam unionem.

Caeterum, subinagebatur, si Parochi iterare Missam deberent, non ratione duplicis Paroeciae, sed solummodo ratione necessitatis, quamvis secundam Missam ad libitum applicare possent, nullam tamen pro hac celebratione recipere possunt eleemosynam; quod dici etiam debet de quolibet Sacerdote qui nullam habeat animarum curam, ceu omissis ceteris, definitum fuit inCameracen. Missae pro Populo 25 Septemb. 1858, cuius resoluta dubia videbis inferius.

Resolutio Dubiorum.—Sacra Congregatio Concilii die 22 Februarii 1862 respondere censuit: adI.etIII.affirmative iudicio Episcopi, nulla habita ratione consuetudinis, et quatenus in unoquoque casu concurrant circumstantiae necessitatis ad formam Constitutionis Benedectinae et Declarationis sacrae Congregationis diei 14 Octobris 1843 relatae in Cameracen. Missae pro Populo 25 Septembris 1858.

Ad II.dentur resolutiones in Cameracen. diei 25 Sept. 1858.

Ad IV.provisum in praecedentibus.

Haec porro est indicata declaratio, ipsis verbis quibus in citataCameracen.reperitur. “De adiunctis Amplitudinis tuae precibus cum ad SSmum. Dominum Nostrum relatum fuerit placuit cidem Sanctitati Suae, eadem et tibi dare responsa quae ad alios quoque Antistites, per hanc Sacram Congregationem Concilii transmissa sunt. Ordinariorum scilicet esse de re cognoscere et perpendere, num revera necessitas urgeat ut Sacerdos duas Missas celebrare cogatur, nec aliter utendum concessa hac iteratione, quam iuxta conditiones ab ipsis apponendas, habita locorum, populorum, et paucitatis Sacerdotum, ac proinde verae necessitatis ratione de qua legatur Benedicti XIV. ConstitutioDeclarasti … ad Episcopum Oscensem anni 1746, et in eius apereDe sacrificio Missae lib. 3 cap. 5, et 6. Ipsorum vero conscientia oneratur stricte, nec permissio concedatur generaliter, quasi privilegium alicui Sacerdoti; sed ob peculiares casus, et necessitatis causa, ab ipso examinata, qui praeterea moneat Parochos quibus facultatem iterum, eadem die, secundam Missam celebrandi concesserit, ne eleemosynam vel stipendium a quovis et sub quocumque pretextu, pro ea percipiant, iuxta decreta alias edita a S. Congregatione, sed eam pro populo sibi commisso gratis applicent”.

Resolutiones vero quae inCameracen.reperiuntur quibus S. C. C. censuit ad secundum propositum superius dubium respondere, sunt sequentes. Cum inCameracen.quaereretur. I. “An Parochus qui duas Parochias regit et ideo bis in die celebrat, utrique Parochiaesuam missam applicare teneatur non obstante redituum exiguitate”.

II. “An Parochus, qui in una eademque Parochia, bis eadem die celebrat, utramque Missam populo sibi commisso, gratis applicare omnino teneatur”.

III.“An Vicarii aut alii Sacerdotes curam animarum non habentes, si quando, bis in die celebrant ut fit quandoque, seu ut numero sufficienti, Missae in Ecclesia Parochiali celebrentur, seu ut Hospitalia, Carceres, sanctimonialium Conventus, Missa non careant, secundum et ipsi Missam pro populo gratis applicare teneantur”.

“Et quatenus affirmative adI. II. et III.”.

IV. “An et quomodo concedendum sit Parochis, qui diebus dominicis aliisque festis bis celebrant, ut unius Missae liberam habeant applicationem, et stipendium pro ea recipere valeant in casu”.

V. “An et quomodo concedendum sit Sacerdotibus curam animarum non habentibus, quoad utramque Missam in casu”.

Sacra Congregatio Concilii die praedicta respondit: Ad I.Affirmative.Ad II.Negative firma prohibitione recipiendi eleemosynam pro secunda Missa.AdIII.Negative quatenus curam animarum non habeant, firma semper prohibitione recipiendi eleemosynam pro secunda Missa.Ad IV.Negative, et Episcopus provideat ad formam Constitutionis Benedicti XIV.“Cum semper oblatas §. 8”. Ad V.provisum in tertio.

Ex quibus omnibus breviter colliges:

I.Extra verae necessitatis casus, Missam iterare non licere.[20]

II.Huius necessitatis existentiam agnoscendam esse ab Episcopo singulis in casibus, prae oculis habito criterio seu norma, quam tradit BenedictusXIV.in Constit.Declarasti, et in eius opere de Sacrificio Missaelib. 3. cc. 5 et 6.[21]

III.Qua necessitate cognita Episcopum permittere debere hanc Missae iterationem, non quidem generaliter et ad instar privilegii, sed secundum cognitam necessitatem, appositis etiam conditionibus opportunis, a Sacerdotibus omnino servandis.

IV.Neque allegari posse consuetudinem, quamvis immemorialem, veluti titulum ad Missam legitime iterandam quae consuetudo ex se sola, dicenda est potius corruptela.

V.Colliges insuper, nunquam recipi posse eleemosynam pro secunda Missa celebranda, quicumque sit qui eam celebret, neque ad hanc eleemosynam recipiendam, allegari posse titulum egestatis, seu defectus redituum.[22]

VI.Imo Parochum teneri secundamPro populo, sicut primam, gratis, diebus festis applicare, in parochiis unitis, excepto casu in quo Parochiarum unio talis sit, ex qua unica prorsus parochia exurgat.


Back to IndexNext